Biblija

 

Genesis 14:8

Studija

       

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Revelata #101

Proučite ovaj odlomak

  
/ 962  
  

101. "Et habebitis afflictionem diebus decem," significat quod hoc duraturum sit tempore pleno hoc est, quamdiu in falsis volunt permanere. - "Afflictio" hic significat infestatione in (de quo Supra, 33, 95), ita tentationem; ac "dies decem" significant status illius durationem ad plenum; quare sequitur, "Esto fidelis usque ad mortem," per quae significatur receptio et agnitio veritatum, usque dum per illas falsa remota sunt et quasi abolita. Quod "dies decem" significent status durationem usque ad plenum, est quia "dies" significant status, ac "decem" plenum; tempora enim in Verbo significant status (947), ac numeri addunt quale illorum (10). 1 Quoniam "decem" significant plenum, etiam significant multum et multos, tum omne et omnes, ut ex his sequentibus locis constare potest:

"Viri qui viderunt gloriam Meam, tentarunt Me Decem vicibus", (Numeri 14:22);

"Ignominia affecistis me Decem vicibus," (Hiob 19:3); 2

"Deprehensus est Daniel Decem vicibus sapiens super Astrologos," (Daniel 1:20)

"Coquent Decem mulieres panem in furno uno," (Leviticus 26:26);

"Apprehendent Decem viri ex omnibus linguis gentium alam viri Jehudaei," (Sacharias 8:23).

Quia "Decem" significant multa, et quoque omnia, ideo Illa quae super tabulis Decalogi a Jehovah scripta sunt, vocantur Decem Verba, (Deuteronomius 4:13; 10:4)

"Decem Verba" sunt omnia vera, includunt enim illa. Et quia "Decem significant omnes et omnia, ideo Dominus comparavit Regnum Caelorum Decem Virginibus, (Matthaeus 25:1);

Tum in Parabola dixit de homine nobili. quod dederit servis suis Decem minas ad negotiandum, (Luca 19:12-27). 3

Multa etiam significantur per Decem cornua bestiae ascendentis ex mari, (Daniel 7:7); 4

Perque Decem cornua, et per Decem diademata super cornubus bestiae etiam ascendentis ex mari, (Apocalypsis 13:1);

Tum per Decem cornua Draconis, (Apocalypsis 12:3);

Et per Decem cornua Bestiae coccineae, super qua mulier sedebat, (Apocalypsis 17:3, 7, 12);

per "Decem cornua" significatur multa potentia. Ex significatione numeri "Decem," quod sit plenum, multum, et omne, videri potest, cur institutum est, quod Decima pars ex omni proventu daretur Jehovae, et a Jehovah Aharoni, ac Levitis, (Numeri 18:24, 28; Deuteronomius 14:22);

Tum, quod Abram dederit Malchizedecho Decimas de omnibus, (Genesis 14:18, 20); 5

per id enim significabatur, quod sic omnia illorum a Jehovah essent, et sanctificata (videatur Malachias 3:10). Ex his nunc constare potest, quod per habere "afflictionem diebus decem" significetur quod tentatio duratura sit tempore pleno, hoc est, quamdiu in falsis volunt permanere: falsa enim nusquam auferuntur ab homine nolente, sed volente.

Bilješke:

1. 10 pro "9"

2. 3 pro "30"

3. 27 pro "18"

4. vii. pro "viii."

5. 20 pro "19"

  
/ 962  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Revelata #944

Proučite ovaj odlomak

  
/ 962  
  

944. (Vers. 7.) "Ecce venio cito; beatus servans verba prophetiae (Libri) hujus," significat quod Dominus certe venturus sit, et daturus vitam aeternam illis qui custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti;" Ecce venio cito" significat quod Dominus certe venturus sit; per "cito" significetur certe (4, 943), et per "venire" significatur quod venturus sit, non in Persona sed in Verbo, in quo apparebit omnibus qui e Nova Ipsius Ecclesia erunt; quod hoc sit Adventus Ipsius in nubibus Caeli, videatur supra (24, 642, 820); "beatus qui servat verba (prophetiae) Libri hujus," significat quod daturus sit vitam aeternam illis qui custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti; 1 per "beatum" significatur qui accipit vitam aeternam (639, 852) per "servare" significatur custodire et facere vera seu praecepta; "verba" sunt vera et praecepta: per "prophetiam Libri hujus" significatur doctrina hujus Libri nunc a Domino aperti; "prophetia" est doctrina (8, 133, 943). Qui expendit, potest videre quod non intelligatur servare verba prophetiae Libri hujus, sed quod significetur servare, hoc est, custodire et facere vera seu praecepta doctrinae, quae in hoc Libro nunc explicato aperta sunt; nam in Apocalypsi non explicata, pauca sunt quae servari possunt, sunt enim prophetica huc usque non intellecta. Pro exemplis sint haec: Non servari possunt quae in capite 6 memorantur de Equis exeuntibus ex libro; quae in 7 de duodecim Tribubus; quae in 8 et 9 de septem Angelis clangentibus; quae in 10 de Libello devorato a Johanne; quae in 11 de duobus Testibus qui occisi revixerunt; quae in 12 de Muliere et Dracone; quae in 13 et 14 de binis Bestiis; quae in 15 et 16 de septem Angelis habentibus septem Plagas; quae in 17 et 18 de Muliere sedente super Bestia Coccinea, et de Babylone; quae in 19 de Equo albo, et de Caena magna; quae in 20 de Ultimo Judicio; et quae in 21 de Nova Hierosolyma ut urbe. Ex quibus patet quod non intelligatur quod beati sint qui servant illa verba prophetiae, sunt enim occlusa; sed quod beati sint qui servant, hoc est, custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae quae in illis continentur, et nunc aperta sunt; quae quod sint ex Domino, videatur in Praefatione.

Bilješke:

1. aperti pro "saperti"

  
/ 962