Biblija

 

Genesis 12:7

Studija

       

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1428

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1428. ‘Et ivit cum illo Lot’: quod significet sensuale, quodque per ‘Lot’ repraesentetur Dominus quoad sensualem et corporeum Ipsius hominem, constare potest a repraesentatione Loti in sequentibus, ubi de illo agitur quod separatus sit ab Abramo quodque salvatus per angelos: at Lotus postea cum separatus est, induit aliam repraesentationem, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod Dominus natus sicut alius homo a virgine muliere, et Ipsi sensuale et corporeum fuerit sicut alii homini, constat; sed in illo quod Ipsius sensuale et corporeum dein unitum caelestibus et factum Divinum, non fuit sicut alius homo; Ipsum Domini sensuale et corporeum repraesentatur per Lotum, seu quod idem est, Ipsius homo sensualis et corporeus sicut fuit in statu Ipsius pueritiae, non sicut factum, cum unitum per caelestia Divino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.