Biblija

 

Ezechiel 9

Studija

   

1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,

4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :

6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Vera Christiana Religio #92

Proučite ovaj odlomak

  
/ 853  
  

92. IV. QUOD HUMANUM, PER QUOD DEUS SE MISIT IN MUNDUM, SIT FILIUS DEI. Dominus frequenter dixit, quod Pater Ipsum miserit, ac quod missus sit a Patre, ut Matthaeus 10:40; 15:24; Johannes 3:17, 34; 5:23-24, 36, 37, 38; 6:29, 39-40, 44, 57; 7:16, 18, 28-29; 8:16, 18, 29, 42; 9:4 et persaepius alibi; et hoc dicit, quia per mitti in Mundum, intelligitur descendere, et inter homines venire, et hoc factum est per Humanum, quod per Mariam virginem assumsit; et quoque Humanum est actualiter Filius Dei, quia a Jehovah Deo, ut Patre conceptum, secundum Luca 1:32, 35. Vocatur Filius Dei, Filius hominis, et Filius Mariae, et per Filium Dei intelligitur Jehovah Deus in suo Humano, per Filium hominis Dominus quoad Verbum, et per Filium Mariae proprie Humanum quod assumsit; quod per Filium Dei et per Filium hominis illa duo intelligantur, in sequentibus demonstrabitur: quod per Filium Mariae intelligatur mere Humanum, constat manifeste ex generatione hominum, quod anima sit ex patre, et corpus ex matre; semini enim patris inest anima, et haec induitur corpore apud matrem, seu quod idem, omne spirituale, quod homini est, a patre est, et omne materiale ei a matre est;

[2] quoad Dominum, Divinum quod Ipsi fuit, a Jehovah Patre erat, et Humanum Ipsi a matre; haec duo unita sunt Filius Dei; quod ita sit, constat clare ex nativitate Domini, de qua hoc apud Lucam, "Angelus Gabriel ad Mariam dixit Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei," 1:35. Dominus se vocavit Missum a Patre, etiam propter causam, quia per Missum significatur simile quod per Angelum, Angelus enim in Lingua originali est Missus, dicitur enim apud Esajam, "ANGELUS FACIERUM JEHOVAE liberavit eos, ob amorem suum et clementiam suam redemit illos," 63:9 et apud Malachiam, "Subito veniet ad Templum suum DOMINUS, quem vos quaeritis, ET ANGELUS FOEDERIS, 1 quem vos desideratis," 3:1, praeter alibi. Quod Divina Trinitas, Deus Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sit in Domino, et quod Pater in Ipso sit Divinum a quo, Filius Divinum Humanum, et Spiritus sanctus Divinum procedens, in Capite hujus Operis exercitus, ubi de Divina Trinitate, videbitur.

Bilješke:

1. Prima editio: FAEDERIS.

  
/ 853  
  

Biblija

 

Ezechiel 44:2

Studija

       

2 Et dixit Dominus ad me : Porta hæc clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam : eritque clausa