Biblija

 

Ezechiel 16:26

Studija

       

26 et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #531

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

531. "Vae, vae, vae habitantibus super terra et reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." - Quod significet gravem lamentationem super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero et inde damnationem, constat ex significatione "vae", quod sit lamentatio super aversione a bono et vero et inde damnatione; et quia ter dicitur "vae", quod sit gravis lamentatio (de qua sequitur); ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui ab ecclesia ("terra" est ecclesia, videatur supra, n. 29, 304, 417); et ex significatione "vocum tubae trium angelorum futurorum clangere", quod sint mutationes status ecclesiae, nam per quod "angeli tubis clanxerint", significantur mutationes ex influxu e caelo (videatur supra, n. 502); quod per "tres" significetur completum usque ad finem, videbitur in sequente articulo. Ex his constare potest quod per "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere", significetur gravis lamentatio super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero ac inde damnationem.

[2] Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, periculo, aerumna, pernicie, constare potest a locis in Verbo ubi effertur; hic autem super aversione a bono et vero et inde damnatione, nam de his in sequentibus agitur; et quia aversiones a bono et vero ingravescunt successive in ecclesia usque ad finem ejus, ideo ter dicitur, quodvis pro qualibet successiva ingravescentia mali; ut constare potest a sequentibus, ubi dicitur,

"Vae primum praeteriit, ecce venient adhuc duo vae post haec" (Apocalypsis 9:12);

ac postea,

"Vae secundum praeteriit, ecce vae tertium venit cito" (Apocalypsis 11:14).

[3] Quod "vae" in Verbo significet lamentationem super variis accidentibus, imprimis super malis quae devastant ecclesiam, constare potest a pluribus locis ibi: Ut apud Matthaeum,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae" (23:13, 14, 15, 16, 23, 25, 27, 29);

apud Lucam,

"Vae homini illi per quem filius hominis proditur" (22:22);

apud eundem,

"Vae ei per quem" scandala "veniunt" (17:1);

apud Esaiam,

"Vae adjungentibus domum domui, ...." (5:8);

"Vae surgentibus mane sub auroram siceram persequuntur" (Vers. 11);

"Vae attrahentibus iniquitatem...." (vers. 18);

"Vae dicentibus de malo bonum" (vers. 20);

"Vae sapientibus in oculis suis" (vers. 21);

"Vae heroibus ad potandum vinum" (vers. 22);

et alibi pluries (Ut apud Esai. cap. 3:11; 10:1; 17:12; 18:1; 29:1, 15: cap. 30:1; 31:1; 33:1; 45:9, 10; etc.: Jerem. 22:13 1 : Ezech. 2 13:3; Apocalypsis 18:16, 19).

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #262

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

262. "Tanquam tubae loquentis mecum." - Quod significet claram et manifestam, constat ex significatione "tubae", quod sit Divinum Verum e caelo manifestatum et revelatum (de qua supra, n. 55). Vox quae e caelo auditur apud illos qui in spiritu sunt, auditur solito sicut vox humana; sed quod "sicut tuba loquens", erat quia clare et manifeste perceptum erat ab angelis; et quod clare et manifeste ab illis percipitur, hoc cadit sonore in auditum spiritus: et hoc factum est apud Johannem, ut excitaret ejus attentionem, et inde visum, ne aliquid ei in obscuro esset. Hoc intelligitur per "vocem tubae" etiam aliis in locis (Ut Matthaeus 24:31; Sacharia 9:14: Psalmuss 47:6 [B.A. 5): Apocalypsis 8:2, 7, 8, 13; 9:1, 13, 14; 10:7; 18:22: et alibi).

  
/ 1232