Biblija

 

Ezechiel 16:22

Studija

       

22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #531

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

531. "Vae, vae, vae habitantibus super terra et reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." - Quod significet gravem lamentationem super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero et inde damnationem, constat ex significatione "vae", quod sit lamentatio super aversione a bono et vero et inde damnatione; et quia ter dicitur "vae", quod sit gravis lamentatio (de qua sequitur); ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui ab ecclesia ("terra" est ecclesia, videatur supra, n. 29, 304, 417); et ex significatione "vocum tubae trium angelorum futurorum clangere", quod sint mutationes status ecclesiae, nam per quod "angeli tubis clanxerint", significantur mutationes ex influxu e caelo (videatur supra, n. 502); quod per "tres" significetur completum usque ad finem, videbitur in sequente articulo. Ex his constare potest quod per "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere", significetur gravis lamentatio super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero ac inde damnationem.

[2] Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, periculo, aerumna, pernicie, constare potest a locis in Verbo ubi effertur; hic autem super aversione a bono et vero et inde damnatione, nam de his in sequentibus agitur; et quia aversiones a bono et vero ingravescunt successive in ecclesia usque ad finem ejus, ideo ter dicitur, quodvis pro qualibet successiva ingravescentia mali; ut constare potest a sequentibus, ubi dicitur,

"Vae primum praeteriit, ecce venient adhuc duo vae post haec" (Apocalypsis 9:12);

ac postea,

"Vae secundum praeteriit, ecce vae tertium venit cito" (Apocalypsis 11:14).

[3] Quod "vae" in Verbo significet lamentationem super variis accidentibus, imprimis super malis quae devastant ecclesiam, constare potest a pluribus locis ibi: Ut apud Matthaeum,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae" (23:13, 14, 15, 16, 23, 25, 27, 29);

apud Lucam,

"Vae homini illi per quem filius hominis proditur" (22:22);

apud eundem,

"Vae ei per quem" scandala "veniunt" (17:1);

apud Esaiam,

"Vae adjungentibus domum domui, ...." (5:8);

"Vae surgentibus mane sub auroram siceram persequuntur" (Vers. 11);

"Vae attrahentibus iniquitatem...." (vers. 18);

"Vae dicentibus de malo bonum" (vers. 20);

"Vae sapientibus in oculis suis" (vers. 21);

"Vae heroibus ad potandum vinum" (vers. 22);

et alibi pluries (Ut apud Esai. cap. 3:11; 10:1; 17:12; 18:1; 29:1, 15: cap. 30:1; 31:1; 33:1; 45:9, 10; etc.: Jerem. 22:13 1 : Ezech. 2 13:3; Apocalypsis 18:16, 19).

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #55

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

55. "Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae." - Quod significet perceptionem manifestam Divini Veri e caelo revelandi, constat ex significatione "audire", quod sit percipere et obedire (de qua n. 2542, 3869, 4653, 5017, 7216, 8361, 8990, 9311, 9397); ex significatione "post me", quod sit manifeste (de qua sequitur); ex significatione "vocis", cum e caelo, quod sit Divinum Verum (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 8914); et ex significatione "tubae", quod sit id e caelo revelandum (de qua etiam sequitur).

Quod "post me" significet manifeste, est quia illa quae influunt e caelo in affectionem hominis influunt in occipitium ejus, et sic veniunt in manifestam ejus perceptionem: nam quae intrant in affectionem, manifeste percipiuntur; est enim omnis vita perceptionis inde; at quae influunt immediate in cogitationem e caelo, influunt in regionem supra frontispicium (de quo influxu videatur in opere De Caelo et Inferno 251). Inde patet quid significat quod audiverit post se, et dein quod conversus sit videre vocem quae loquebatur cum illo.

Quod "tuba" seu "buccina" significet Divinum Verum e caelo revelandum, est quia ita aliquoties auditur Divinum Verum cum defluit a Domino per caelos apud hominem; augetur enim in descensu, et sic influit; sed ita auditur solum in initio apud illos per quos revelandum est Divinum Verum in ultimo sensu, qui est repraesentativus interiorum; sed postea auditur sicut vox humana. Ex his patet unde est quod "vox tubae" seu "buccinae" significet Divinum Verum e caelo revelandum.

[2] Qui scit quod "buccina" seu "tuba" significet Divinum Verum e caelo, is intelligere potest plura loca in Verbo, ubi illae nominantur:

- Ut apud Matthaeum,

"Mittet angelos cum tubae voce magna, et congregabunt electos ex quatuor ventis" (24:31);

apud Esaiam,

"Omnes habitatores orbis et incolae terrae, quando tolletur signum montium, aspicite; et cum clangetur tuba, audite" (18:3);

apud Jeremiam,

"Proclamate tuba in terra, ... erigite signum Zionem versus... Quousque videbo signum audiam vocem tubae? quoniam stolidus meus filii stulti illi, et non intelligentes illi" (4:5, 6, 21 [, 22]):

apud eundem,

"Constitui super Vos speculatores, attendite ad vocem tubae; sed dixerunt, Non attendemus; quare audite gentes" (6:17, 18);

apud Ezechielem,

"Vocem tubae audivit, nec sibi tamen cavit; sanguis ejus super illo erit; quod si is cavisset, animam suam eripuisset" (33:5);

apud Hoscheam,

"Ad palatum tuum buccina, ... quia transgressi sunt foedus meum, et contra legem meam praevaricati sunt" (8:1);

apud Sachariam,

"Dominus Jehovih tuba clanget, et procedet in procellis meridiei" (9:14);

apud Davidem,

"Ascendit Deus cum clangore, et Jehovah cum voce tubae" (Psalmuss 47:6 [B.A. 5]); et quoque in Apocalypsi (cap. Apocalypsi 4:1; 8:2, 7, 8, 13; 9:1, 13, 14; 10:7; 18:22).

Quia "tuba" significavit Divinum Verum, ideo cum Divinum Verum primo revelandum erat coram populo Israelitico,

Voces tubae e monte sinai auditae sunt (Exodus 19:16).

Et ideo clangere tuba apud illos repraesentativum factum est,

Cum convocarentur, cumque proficiscerentur, et quoque in solennitatibus, in principiis mensium, ad holocausta et sacrificia eucharistica (Numeri 10:1-10);

Et quoque tubis clanxerunt cum proelium gesserunt contra Midianitas (Numeri 31:6);

Et cum ceperunt urbem Jericho (Joshua 6:4-20);

bella enim et proelia significabant pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum, et falsi contra verum.

  
/ 1232