Biblija

 

Exodus 29

Studija

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #10087

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

10087. ‘Et accipies pectus’: quod significet Divinum Spirituale in caelis, et ejus appropriationem ibi, constat ex significatione ‘pectoris’ quod sit bonum charitatis, et in supremo sensu Divinum Spirituale, de qua sequitur; quod sit appropriatio ejus in caelis, est quia in nunc sequentibus agitur de carne ex ariete, et de pane ex corbe, quae non adolebantur super altari, sed cesserunt Moschi, Aharoni et filiis ejus, in portionem, et comedebantur, per quae significatur appropriatio, processus ejus in nunc sequentibus describitur. Quod per ‘pectus’ significetur bonum charitatis, et in supremo sensu Divinum Spirituale, est ex correspondentia; caput enim apud hominem correspondet bono amoris in Dominum, quod bonum est bonum intimi caeli, et vocatur Divinum Caeleste, pectus autem correspondet bono charitatis 1 , quod est bonum medii seu secundi caeli, et vocatur Divinum Spirituale, ac pedes 2 correspondent bono fidei, 3 ita bono oboedientiae, quod est bonum ultimi caeli, et vocatur Divinum Naturale, de qua correspondentia videantur quae supra n. 10030 ostensa sunt.

[2] Quia pectus ex correspondentia est bonum charitatis, et bonum charitatis est ex velle bonum facere 4 , ideo Johannes, qui id bonum repraesentabat accumbebat ad pectus seu in sinu Domini, Joh. 13:23, 25 5 , quo significatur quod id amaretur a Domino, nam accumbere ad pectus et in sinu' est amare; qui id scit, etiam scire potest quid significant haec Domini verba ad Petrum et ad Johannem, Jesus dixit Simoni Petro, Simon Jona, amasne Me? dicit, Immo, Domine, scis quod amem Te; 6 dixit illi, Pasce agnos Meos; dicit illi iterum, Simon Jona, amasne Me ? dicit, Immo, Domine, scis quod amem Te; dixit illi, Pasce oves Meas; dixit illi tertium, Simon Jona, amasne Me ? contristatus est Petrus, ideo dixit, Domine, Tu omnia nosti, Tu nosti quod amem Te; 7 dicit illi Jesus, Pasce oves Meas; amen dico tibi, Cum fuisti junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando autem senex 8 sis, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. Cum 9 hoc dixisset, dixit illi, Sequere Me; conversus Petrus vidit discipulum quem amabat Jesus, sequentem, qui etiam accumbebat in cena super pectore Ipsius; hunc videns Petrus, dicit, Domine, hic quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere Me, Joh. 21:15-22 10 ; quid haec significant, nemo scire potest nisi per sensum internum, qui docet quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint omnia fidei et amoris in complexu, quemadmodum duodecim tribus Israelis, et quod Petrus repraesentaverit fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera seu bona charitatis; quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint omnia fidei et amoris in complexu, videatur n. 3488, 3858 fin. , 6397, similiter duodecim tribus Israelis, n. 3858, 3926, 4060, 6335, 6640; quod Petrus repraesentaverit fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera charitatis, Praefatio ad Gen. 18 et 22, 3750, 4738, 6344 fin. , et quod ‘petra’, ut Petrus quoque vocatur, sit Dominus quoad fidem, n. 8581.

[3] Quia fides absque charitate non amat Dominum, et usque docere potest talia quae fidei et 11 amoris sunt, et quae Domini, ideo Dominus ter dixit, ‘Amasne Me ?’ et ‘pasce agnos Meos’, et ‘pasce’ oves Meas'; ac ideo Dominus dicit, ‘Cum fuisti junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; cum autem senex 12 eris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis’, per quae significatur quod 13 fides' Ecclesiae in suo ortu sit 14 in bono innocentiae 15 sicut infans, at cum in suo occasu est, qui est in fine Ecclesiae, quod fides non amplius 14 in bono illo 16 esset nec 14 in bono charitatis; et quod tunc malum et falsum ducerent, quae significantur per ‘quando senex 12 eris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis’, ita ex libero servum fieri; ‘cingere’ est scire et appercipere vera in luce ex bono, n. 9952, ‘ambulare’ est vivere secundum illa, n. 8417, 8420, inde ‘cingere 17 se ipsum et’ ambulare quo velit' est ex libero agere, et ex libero agere est ex affectione veri ex bono, n. 2870-2893, 9585-9591, ac est duci a Domino, n. 9096, 9586, 9589-9591, at ‘cingi ab alio et duci quo non velit’ est servum esse, et servum esse est agere ex malo, ita duci ab inferno, n. 9096, 9586, 9589-9590, 9591; quod ‘agni’, de quibus Dominus primum dicit, 18 sint qui in bono innocentiae, videatur n. 3994, quod ‘oves’, de quibus Dominus secundo et tertio dicit, sint qui in bono charitatis et inde fide, n. 4169, 4809, et quod tria sint tota periodus a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198; ideo quia 19 de Ecclesia 20 ab ortu ejus ad 21 occasum ejus ad Petrum locutus est, 22 ter dixit, ‘Amasne Me ?’ Quod autem Johannes secutus sit Dominum, significabat quod qui in bonis charitatis sunt sequantur Dominum et amentur a Domino, nec recedant, 23 at quod illi qui in fide separata, non modo non sequantur Dominum sed etiam indignentur super id, sicut ibi Petrus; ut taceantur plura arcana quae in illis verbis. Ex his etiam patet quod accumbere super pectore et in sinu Domini sit amari ab Ipso, et quod id dicatur de illis qui in bonis charitatis sunt; similiter ac portare in sinu, Esai. 40:10, 11, et cubare in sinu, 2 Sam. 12:3.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts erga proximum.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript deletes ita, and inserts et.

4. The Manuscript inserts proximo.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. dicit

7. dixit

8. fis

9. haec, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. charitatis

12. fis

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. ex

15. The Manuscript inserts et.

16. The Manuscript places this before charitatis.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts Dominus.

20. a principio

21. finem

22. The Manuscript inserts ideo.

23. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4495

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4495. ‘Factum in die tertio’: quod significet continuum usque ad finem, constat a significatione ‘diei tertii’ quod sit completum a principio ad finem, de qua n. 2788, ita quoque continuum; quod ‘dies tertius’ id significet, vix credere possunt illi qui putant historica Verbi solum historica mundana esse, et modo sancta quia in codice sacro sunt; sed quod non solum ipsa historica Verbi involvant 1 spiritualia et caelestia quae non exstant in littera, sed etiam omnes voces, et praeterea omnes numeri, in explicationibus quae praecedunt: ostensum est; quod ita 2 se res habeat, ex Divina Domini Misericordia: constabit adhuc melius 3 in propheticis, quae non ita mentem in sensu litterae quoad seriem tenent prout historica: at quod numerus 4 ternarius 5 , sicut etiam numerus septenarius, ut et numerus duodenarius, arcana involvant, nulli non qui Verbum 6 quoad interior: ejus scrutatur, constare potest; et si in illis numeris, sequitur quod etiam in reliquis numeris qui in Verbo, arcanum sit, 7 nam Verbum ubivis sanctum est;

[2] quandoque cum locutus sum cum angelis, visi 8 sunt numeri quasi scripti ante oculos, sicut qui in carta in claro die et perceptum quod ipsae res, de quibus locuti sunt in tales numero cadant, a qua experientia etiam 9 scire datum est quod unusquisque numerus in 10 Verbo aliquod arcanum contineat; hoc manifeste videri 11 potest ab his apud Johannem, Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. 21:17: et alibi, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, 13:18;

quod prior numerus, nempe centum quadraginta quatuor sit ex duodecim in se multiplicatis et quod numerus sexcenta sexaginta sex sit ex numero ternario et seno, patet; quid ‘sancti autem’ involvant, constare potest ex sancto numeri duodecim, de quo 12 videatur n. 577, 2089, 2129 f. , 2130 f. , 3272, 3858, 3913, et de sancto numeri ternarii, n. 720, 901, 1825, 2788, 4010;

[3] hic numerus, ‘nempe’ ternarius, quia significabat 13 completum usque ad finem, ita unam periodum magnam vel parvam, ideo in Ecclesia repraesentativa receptus est, et adhibebatur quoties tale significaretur, etiam in Verbo in quo omnia et singula significant, ut constare potest ab his locis 14 ;

Quod irent iter trium dierum et sacrificarent,

Exod. 3:18:5:3: quod parati essent ad 15 diem tertium, quia die tertio descenderet Jehovah super montem Sinai, Exod. 19:11, 15,

16, 18: quod de carne sacrificii nihil relinqueretur ad diem tertium, Lev. 7:16-18; 19:6, 7: quod super immundum spargeretur aqua separationis die tertio et die septimo, Num. 19:11 ad fin. :

et quod qui tetigerunt occisum in bello, mundarentur die tertio et die septimo, Num. 31:19-25:

[4] quod Joshua mandaverit populo ut intra tres dies transirent Jordanem, Jos. 1:11; 3:2: quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel cucurrerit ad Eli, et quod tertia vice intellexerit Eli quod Jehovah vocaret Samuelem, 1 Sam. 3:1-8: quod Jonathan diceret ad Davidem, quod occultaret se in agro ad vesperam tertiam; et quod Jonathan mitteret ad illum crastino tertio, et revelaret animum patris sui: et quod Jonathan tunc ad latus lapidis jacularetur tres sagittas: et quod post illud David se incurvaverit tribus vicibus ad terram coram Jonathane, 1 Sam. 20:5, 12, 19, 20, 35, 36, 41: quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum eligeret, vel quod ventura fames septem annis, vel tribus mensibus fugiturus pro hostibus, vel futura tribus diebus pestis in terra, 2 Sam. 24:11-13

[5] quod Rehabeam diceret ad coetum Israelis, qui petebant ut allevarentur a jugo patris ejus, quod abirent tres dies et reverterentur; et quod venerint ad Rehabeamum die tertio, sicut dixit rex, Revertimini ad me die tertio,

12:5, 12: quod Elias se mensus super filium viduae tribus vicibus,

1. Reg. 17:21: quod Elias dixerit, ut funderent aquam super holocaustum et ligna tertia vice, et tertia vice fecerunt,

18:34 quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, Jon. 2:1 [KJV 1:17]; Matth. 12:40 16 : quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam, quod miserit tribus vicibus servos, et postea filium, Marcus 12:2, 4-6; Luc. 20:12, 13

quod de Petro, quod ter abnegaturus Ipsum, Matth. 26:34; Joh. 13:38: quod dixerit ad Petrum tribus vicibus, Amasne Me? Joh. 21:15-17.

[6] Ex his 17 et pluribus aliis in Verbo constare potest quod in numera ternario fuerit arcanum, et quod numerus ille 18 inde inter significativa 19 in Ecclesiis antiquis receptus sit; quod significet integram periodum Ecclesiae ac rerum in Ecclesia, ita magnam vel parvam, patet, proinde completum et quoque continuum usque ad finem; ut manifeste apud Hoscheam,

Jehovah vivificabit nos post biduum, in 20 die tertio eriget 21 nos, et vivemus coram Ipso, 6:2.

Bilješke:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. clarius

4. The Manuscript inserts dies tertius et in genere.

5. The Manuscript inserts arcanum involvat.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. arcana (after etiam) sint (after Verbo)

8. The Manuscript inserts mihi.

9. etiam cadant, inde quoque ut ab experientia viva

10. The Manuscript inserts qui.

11. constare

12. quod numerus 12 et numerus 3 significant, de sancto numeri 12

13. significat

14. sicut

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts omnibus.

18. is numerus

19. repraesentativa

20. et is inserted.

21. egerit, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.