Biblija

 

Exodus 19:9

Studija

       

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #8718

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

8718. ‘Et omne verbum parvum judicent illi’: quod significet apparentiam quorundam particularium et singularium aliunde, constat ex illis quae nunc supra n. 8717 explicata sunt, quod nempe per quod ‘omne verbum magnum 1 adducant ad Moschen’ significetur quod omnia et singula usque ad singularissima sint a Domino; inde etiam sequitur quod quoque ‘verbum parvum’, hoc est, res particulares et singulares sint ab Ipso; quod sint apparentia, quod haec aliunde, videbitur 2 infra.

Bilješke:

1. adducent in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts nunc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.