Biblija

 

Daniel 2:41

Studija

       

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2727

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2727. De Conjugiis quomodo considerantur in Caelis 1 , et de Adulteriis Quid genuinus amor conjugialis, et unde ejus origo, pauci hodie sciunt, ex causa quia pauci in illo sunt; credunt paene omnes quod innatus si et sic effluat ex quodam, ut aiunt, naturali 2 instinctu, et eo magis quia conjugiale etiam existit penes animalia; cum tamen talis differentia sit inter amore: conjugialem apud homines et conjugiale apud animalia, qualis inter statum hominis et statum bruti animalis.

Bilješke:

1. The Manuscript has caelo.

2. The Manuscript has naturali, ut aiunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.