Biblija

 

Daniel 2:36

Studija

       

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

Biblija

 

Jeremias 27:6

Studija

       

6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi :

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Revelata #607

Proučite ovaj odlomak

  
/ 962  
  

607. (Vers. 18.) Hic sapientia est," significat quod sapientis sit ex illis, quae in hoc capite dicta et explicata sunt, videre et intelligere, qualis est doctrina et fides de Deo et de salvatione apud Clericos. - Dicitur "hic" quia intelliguntur illa quae in hoc capite dicta et explicata sunt, in specie quae de "Bestia ex Terra," per quam significatur doctrina et inde fides de Deo et de salvatione apud Clericos (594), nam de hac Bestia, haec, quae in hoc versu, dicuntur; et quia sapientis, seu sapientiae, est, videre et intelligere qualis illa doctrina et inde fides est, dicitur, "Hic sapientia est."

  
/ 962