Biblija

 

Amos 4:9

Studija

       

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

Komentar

 

To dawn from Seir

  

In Deuteronomy 33:2, this means that the Lord made even the Natural in Himself Divine in order that this also might be a source of light, that is, of intelligence and wisdom. (Arcana Coelestia 4240)

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #801

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

801. Ex descriptione antediluvianorum horum, constare potest qualis stilus antiquissimorum fuit, et inde qualis stilus propheticus: describuntur hic usque ad finem hujus capitis, in hoc versu quoad persuasiones, in vers. seq. 23 quoad cupiditates; hoc est, quoad statum eorum intellectualium, dein quoad statum illorum voluntariorum; et tametsi nulla apud eos intellectualia nec voluntaria, usque ita nominanda sunt quae contraria, sicut persuasiones falsi, quae nihil minus quam intellectus sunt, quia sunt cogitationis et ratiocinationis; pariter cupiditates, quae nihil minus quam voluntatis sunt; describuntur, inquam, primum quoad persuasiones falsi, dein quoad cupiditates, quae causa est repetitionum in hoc vers. 21 et in sequente 23, sed alio ordine.

[2] Talis quoque est stilus propheticus; causa est quia binae vitae apud hominem sunt, una intellectualium, altera voluntariorum, quae distinctissimae inter se sunt; homo ex utraque consistit, et tametsi separatae sunt hodie apud hominem, usque tamen influit una in alteram, et se ut plurimum uniunt; quod se uniant, et quomodo se uniunt, a multis constare et illustrari posset: cum itaque homo ex binis his partibus, intellectu et voluntate, consistit, et unum influit alteram, cum describitur homo in Verbo, distincte describitur quoad unam partem, et quoad alteram, quae causa est repetitionum; aliter mancum foret. Similiter se habet cum omni re, res enim se habent prorsus sicut subjecta, nam sunt subjectorum, quia prodeunt a subjectis; res separatae a subjecto suo, seu a substantia sua, sunt nullae res; quae causa est quod similiter quoad utramque partem describantur res in Verbo; ita est descriptio cujuscumque rei plena.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.