from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #221

Studere hoc loco

  
/ 603  
  

221. [XXV.] DE CULTU DIVINO IN CAELO.

Cultus Divinus in caelis non absimilis est cultui Divino in terris quoad externa, sed quoad interna differt; sunt illis aeque doctrinae, sunt praedicationes, et sunt templa. Doctrinae quoad essentialia conveniunt, sed interioris sapientiae sunt quae in caelis superioribus, quam quae in caelis inferioribus praedicationes sunt secundum doctrinas: et sicut illis sunt domus et palatia (183-190), ita quoque sunt templa in quibus praedicationes fiunt. Quod talia in caelis quoque sint, est quia angeli continue perficiuntur sapientia et amore est enim illis aeque ac hominibus intellectus et voluntas, ac intellectus talis est ut continue queat perfici, similiter voluntas; intellectus per vera quae sunt intelligentiae, et voluntas per bona quae sunt amoris. 1

V:

1. [Swedenborg's footnote] Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas boni (3623, 6125, 7503, 9300, 9930).

Quod sicut omnia se referunt ad verum et bonum, ita omne vitae hominis ad intellectum et voluntatem (803, 10122).

Quod angeli in aeternum perficiantur (4803, 6648).

  
/ 603  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10122

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10122. ‘Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus’: quod significet remotionem continuam malorum et inde falsorum in naturali homine per bonum innocentiae a Domino, constat ex significatione ‘juvenci’ quod sit bonum innocentiae in naturali homine, de qua n. 9391, 9990; ex significatione ‘peccati’ quod sit purificatio a malis et inde falsis, nam per ‘peccatum’ intelligitur sacrificium peccati, n. 10039, et per sacrificium peccati significatur purificatio a malis et falsis n. 1 9938, 9990, 10022, 10053; quod dicatur remotio malorum et inde falsorum, est causa quia mala et falsa apud hominem non ejiciuntur sed solum removentur, videantur citata n. 10057; ex significatione ‘in diem’ seu quovis die, quod sit continue; et ex significatione ‘propitiationum’ quod sint 2 receptio boni amoris et veri fidei a Domino 3 post remotionem malorum et inde falsorum, de qua n. 9506.

[2] Dicitur remotio malorum et inde falsorum, quoniam omnia falsa sunt ex malo quapropter quantum removetur malum tantum 4 removentur falsa cum his ita se habet: omnia in caelo se referunt ad bonum et inde verum, at 5 omnia in inferno se referunt ad malum et inde falsum inde similiter in homine; omnia quae e caelo sunt apud illum, se referunt ad bonum et verum, at 5 omnia quae ex inferno sunt apud illum se referunt ad malum et falsum; seu quod idem, omnia quae sunt Domino apud hominem, se referunt ad bonum et verum, at omnia quae sunt ab ipso homine, se referunt ad malum et falsum; quia illa sunt ad quae omnia in universo se referunt, et homo est receptaculum illorum, ideo 6 duo sunt apud hominem quae recipiunt illa, unum vocatur voluntas et alterum intellectus; 7 voluntas est receptaculum boni vel mali, et intellectus est receptaculum veri vel falsi; voluntas quae a Domino, quae etiam nova voluntas vocatur, est receptaculum boni, at intellectus qui a Domino, qui etiam vocatur novus intellectus, est receptaculum veri; at voluntas quae a proprio hominis, et quoque vocatur vetus voluntas, est receptaculum mali, et intellectus qui a proprio hominis, et quoque vocatur vetus intellectus, est receptaculum falsi; in hunc intellectum et in hanc voluntatem nascitur homo a parentibus, at in illum intellectum et in illam voluntatem nascitur homo a Domino, quod fit cum regeneratur; nam cum 8 homo regeneratur, concipitur ille et nascitur e novo;

[3] homo ita creatus est ut voluntas et intellectus unum faciant, ita ut duo illa simul constituant unum hominem; ' datus enim est homini 9 intellectus ut intelligere possit verum, sed ob finem ut implantetur voluntati et fiat bonum, et quantum fit voluntatis tantum est in homine, nam voluntas est intimum hominis, et est esse vitae ejus, intellectus autem exterius est, et existit inde; nam homo quod vult, hoc amat, et quod amat, hoc sentit jucundum, et ideo id vocat bonum; intellectus ei favet et confirmat per rationes, et 10 has vocat vera; inde est quod voluntas et intellectus unum faciant 11 re ipsa; sed quod appareat aliter, sicut fit, cum homo intelligit verum et tamen vult malum; ille usque, quando sibi relictus est, et ex se cogitat, prorsus intelligit sicut vult, hoc est, sicut amat 12 ;

[4] quod homo qui vult malum, usque loqui possit verum, ut et facere bonum, est ex hypocrisi, cui inservit verum et bonum pro mediis; talis homo, si media illa ei auferuntur, ac relinquitur in 13 libero, ruit in mala secundum lubitum voluntatis, et patrocinatur illis per facultatem suam intellectualem; hoc apprime patet a similibus in altera vita; ibi venit 14 unusquisque in 15 statum similem suae voluntatis, et tunc illi quibus non nova voluntas a Domino, ruant in mala omnis generis ac cogitant talia quae favent malis, utcumque in mundo prorsus aliter locuti fuerint ac aliter fecerint; lex enim ordinis Divini est ut voluntas et intellectus unam mentem faciant, ita unum hominem, proinde ut totus homo sit vel in caelo vel in inferno, et non pendeat inter utrumque, hoc est, ut oculo spectet ad illa quae caeli sunt, et corde ad illa quae inferni; per cor intelligitur voluntas et per oculum intellectus.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sit

3. The Manuscript places this after falsorum.

4. removentur mala, tantum etiam

5. et

6. ita

7. The Manuscript inserts et.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. nam homini datus est

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. ex illa ideo est ejus intellectus, nam quod homo vult, hoc amat, et quod amat hoc sentit jucundum et hoc vocat bonum, intellectus etiam favet, et omne quod favet vocat verum, talis est homo quoad interiora sua; nam homo qui intelligit verum et usque vult malum, ille quando sibi relictus est, et ex se cogitat tunc prorsus intelligit plane sicut amat, hoc est, sicut vult

13. The Manuscript inserts suo.

14. redigitur

15. ad

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10053

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10053. ‘Holocaustum hoc Jehovae’: quod significet glorificationem Humani Domini, constat ex repraesentatione ‘holocausti’ quod sit glorificatio Humani Domini; erant apud gentem Judaicam sacrificia et holocausta; sacrificia significabant purificationem a malis et falsis ac implantationem veri, holocausta autem significabant conjunctionem veri cum bono, ita plenariam regenerationem; in supremo autem sensu, in quo agitur de Domino, sacrificia significabant ejectionem malorum et falsorum ab Humano Suo quod a matre, ac 1 implantationem Divini Veri ex Divino Bono quod in Ipso, et holocausta significabant unitionem Divini Veri cum Divino Bono, quae unitio est quae intelligitur per glorificationem, nam Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum, ac successive etiam per unitionem cum Divino Bono quod in Ipso, et erat Esse vitae Ipsius, fecit Humanum Suum Divinum Bonum, ita unum cum Jehovah; Esse vitae Ipsius fuit quod apud hominem vocatur anima ex patre, ac id fuit ipsum Divinum Bonum seu Divinus Amor; sed de his videantur quae in locis citatis n. 9194, 9315 fin. , 9528 fin. , ostensa sunt; et quod Dominus expulerit omne humanum quod a matre, usque tandem ut non filius ejus esset, n. 9315 fin. , et quod Filius hominis, quem Se vocavit Dominus, non sit filius Mariae, sed Divinum Verum, n. 9807.

[2] Quod glorificatio, ubi de Domino, sit unitio Humani Ipsius cum ipso Divino quod in Ipso, ita cum Jehovah Patre Ipsius, per quam unitionem Ipse Humanum Suum etiam Divinum Bonum fecit, constat ex locis in Verbo ubi ‘gloria’ et ‘glorificatio’, 2 cum de Jehovah seu Domino dicuntur, nominantur, ut apud Esaiam,

Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, quia os Domini locutum est, 10:15:

apud eundem,

Jehovah vocavi Te in justitia ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, 42:6-8:

et apud eundem,

Super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur; ambulabunt gentes ad lucem Tuam, 60:2, 3;

in illis locis agitur de Domino, et per ‘gloriam Jehovae’ intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, nam Divinum Verum procedens ex Domino est gloria Jehovae, n. 9429; quod aliunde non Divinum Verum, docet 3 Dominus apud Johannem, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37;

et quia est Dominus, est Ipse Jehovah, nam ‘dicit’ 4 , Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo.

[3] Inde quoque est quod Dominus dicatur ‘Rex gloriae’ apud Davidem,

Attollite, portae, capita vestra, et extollimini, ostia mundi, et ingredietur 5 Rex gloriae, quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis 6 et heros, Jehovah heros belli, Ps. 24:7-10;

dicitur hic Dominus ‘Rex gloriae’ ex Divino Vero, ex quo pugnavit, vicit, et subjugavit inferna; quod hoc factum sit ex Humano Ipsius cum in mundo fuit, videatur n. 9715, 9809, 10019; inde est quod dicatur ‘Jehovah fortis et heros belli’, et quoque ‘heros’ apud Esaiam,

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; nomen Ipsius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, 9:5 [KJV 6].

[4] Quod gloria Jehovae sit Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius, quod est Jehovah seu Pater, docet Ipse Dominus apud Johannem, Verbum caro factum est, et vidimus gloriam Ipsius, ut gloriam unigeniti a Patre, 1:14;

quod Dominus ibi intelligatur per ‘Verbum quod caro factum’, patet; ‘Verbum’ est Divinum Verum, et quoque gloria:

apud Matthaeum, Venturus Filius hominis in gloria patris Sui, 16:27:

et apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam Suam? 24:26;

‘ingredi in gloriam Suam’ est 7 uniri Divino Bono quod in Ipso, ita Jehovae 8 seu' Patri Suo; nam Jehovah Pater est Divinum Esse, et Divinum Esse est Divinus Amor, ita quoque Divinum Bonum; Huic uniri quoad Humanum est ‘ingredi in gloriam Suam’;

[5] inde patet quid sit ‘glorificari’ in his locis:

apud Johannem, Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum, glorificatus est, 7:39;

apud eundem,

Haec non sciverunt discipuli Jesu, sed cum glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt. Jesus dixit, Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Et dixit, Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo, 12:16, 23, 27, 28:

et apud eundem,

Postquam exivit Judas, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, 9 et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32;

inde patet quod unitio Domini quoad Humanum cum ipso Divino quod in Ipso, ac Jehovah Pater vocatur, sit glorificatio, nam dicitur quod Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; etiam patet quod unitio illa plenarie facta sit per passionem crucis, quae fuit ultimum tentationum; quod Dominus per pugnas cum infernis, quae sunt tentationes, glorificaverit Humanum Suum, videantur citata n. 9528, 10 9937.

[6] Quod cum Dominus glorificatus est, Divinum Verum procedat ab Ipso, docet Ipse apud Johannem, Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est, 7:39:

et apud eundem,

Paracletus Spiritus veritatis, quem mittam vobis, non loquetur a Seipso; Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque Pater habet, Mea sunt, 16:13-15, 28;

‘Spiritus veritatis’ est Divinum Verum procedens a Domino, n. 9818; unitio Humani cum Divino in Ipso etiam hic describitur per quod omnia quae Pater habet Ipsius sint; ac alibi quod Pater et Ipse unum sint, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, Joh. 10:30, 11 14:10, 11, videatur n. 3704; ita quod glorificatio seu unitio fuerit reciproca, quod etiam 12 Dominus docet apud Johannem, Pater, glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, 17:1;

‘Pater’ est ipsum Divinum quod in Ipso, et ‘Filius’ est Divinum Humanum; quod ‘Pater’ sit Divinum Bonum quod in Domino, videatur n. 3704, 7499, quod Jehovah in Verbo sit Dominus, n. 2921, 6303, 8865, et quod Dominus sit ipsum Divinum seu Jehovah sub forma Humana, citata n. 9315 13 .

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. glorificatio et gloria

3. The Manuscript inserts Ipse

4. dicitur

5. quis hic

6. The Manuscript inserts est.

7. quod ingredi in gloriam suam sit

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts et.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. Quod Dominus sit Ipsum Divinum seu Jehovah sub forma Humana, videantur citata Arcana Coelestia 9315; quod Jehovah in Verbo sit Dominus, Arcana Coelestia 2921, 6303, 8865; et quod Pater sit Divinum (in the margin)Bonum quod in Ipso, Arcana Coelestia 3704, 7499

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.