Bibliorum

 

Numeri 18:15

Study

       

15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9223

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

9223. ‘[Et] primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis’: quod significet quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi, constat ex significatione ‘primitiarum’ quod sint quae primo loco erunt, ita quae omnium primaria, de qua sequitur, ex significatione ‘frumenti’ quod sit bonum veri fidei, de qua n. 5295, 5410, 5959, et ex significatione ‘vini’ quod sit verum boni, ita verum boni fidei, de qua n. 1798, 6377, et ex significatione ‘non tardare’ cum de bono et vero fidei, quod sit addicare ex affectione, nam quod non tarde 1 sed 2 festine fit, hoc ex affectione 3 amoris fit, n. 7695, 7866; quod sit addicare Domino, est quia primitiae, sicut etiam primogenita, dabantur Jehovae, et a Jehovah Aharoni et ejus semini; et per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quare cum primitiae frumenti et vini sunt bona et vera fidei, intelligitur quod illa Domino addicanda 4 sint quia ab Ipso sunt; quod omne cogitationis et voluntatis apud hominem influat, et quod omne bonum et verum a Domino, videatur n. 2886-2888, 3142, 3147, 4151, 4249, 5119, 5147, 5150, 5259, 5482, 5649, 5779, 5854, 5893, 6027, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7270, 7343, 8321, 5 8685, 8701, 8717, 8728, 8823, 8864, 9110, 9111, et idem ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626.

[2] Primitiae quae offerendae erant Domino erant primitiae messis et primitiae vindemiae, tum quoque primitiae tonsurae ut et primitiae fructus; primitiae messis erant spicae tostae ac virentes, tum fasciculus qui motitaretur, et postea ex area, quae erant placentae; primitiae autem vindemiae erant primitiae vini, musti, ac olei, et praeter illas erant primitiae tonsurae pecoris, 6 et quoque primitiae fructus, 7 hae offerebantur in calatho; 8 praeterea etiam offerebantur omnia primogenita Domino, e quibus redimebantur primogeniti 9 hominum, tum quoque primogenita bestiarum quae non in 10 sacrificia offerebantur, prout asinorum, mulorum, equorum, et similium. Primitiae et primogenita offerebantur Jehovae, et a Jehovah dabantur Aharoni et semini ejus, quia Aharon et filii ejus, qui summi sacerdotii munere functi sunt, repraesentabant Dominum 11 . Per ‘primitias frumenti et vini’ in hoc versu intelliguntur omnes primitiae messis et vindemiae, de quibus nunc supra; nam in lingua originali dicitur plenitudo frumenti, et lacrima vini; plenitudo est 12 messis matura et quoque collecta, et 13 lacrimae sunt quae stillantur.

[3] Quid primitiae in specie repraesentabant, nam omnia statuta et ritualia mandata filiis Israelis a Domino repraesentabant interna Ecclesiae, constare potest ex singulis ex quibus primitiae dabantur, in sensu interno spectatis; quod ‘frumentum’ sit bonum fidei et ‘vinum’ verum fidei, videatur 14 in locis supra citatis. Quod darentur primitiae Jehovae, significabat quod primum Ecclesiae esset, omnia bona et vera fidei addicare Domino, et non sibi; addicare Domino, est scire, agnoscere, et credere quod illa a Domino sint, et nihil eorum a semet, nam, ut supra ostensum est, omne fidei est a Domino. Quod ‘primitiae’ id significent, est quia primitiae erant oblationes et munera quae erant gratiarum 15 actiones pro proventu, et agnitio benedictionum a Jehovah, hoc est, a Domino, proinde agnitio quod omnia ab Ipso; in sensu interno agnitio bonorum et verorum fidei, quae 16 significantur per messem, frumentum, oleum, mustum, vinum, lanam, et fructus, ex quibus dabantur primitiae; de ‘primitiis’ illis videatur Exod. 23:19, 34:26; Lev. 23:10, 11, 20; Num. 15:19-21, 18:12, 13; Deut. 18:4, 26:1-11; simile per ‘primitias’ significatur apud Ezech. 20:40; et apud Micham 7:1, 2.

V:

1. seu

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts quae.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. tum

7. quae

8. praeter primitias illas

9. hominis

10. sacrificium

11. The Manuscript inserts, Jehovah est Dominus.

12. cum messis est matura et quoque collecta est

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. ex

15. actiones altered to actio

16. The Manuscript places this after primitiae but deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6996

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

6996. ‘Mitte quaeso, per manum mittas’: quod significet quod Divinum Verum a Divino Humano procedens mediate 1 enuntiabitur, constat ex repraesentatione ‘Moschis’, qui haec dicit, quod sit Dominus quoad Verbum, hoc est, quoad Divinum Verum, de qua n. 6752; ex significatione ‘mittere’ cum dicitur de Domino, quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710; et ex significatione ‘per manum mittere’ quod sit per alium cui dabitur potentia, nempe enuntiandi Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens, et quia per alium cui potentia data, est mediate. Supra n. 6982, 6985, ostensum est quod Divinum Verum immediate procedens a Divino Humano Domini a nullo homine et ne quidem ab angelo audiri et percipi possit; idcirco ut audiatur et percipiatur, erit mediatio, quae mediatio fit per caelum, et dein per angelos ac per spiritus apud hominem;

[2] hoc manifeste potest inde sciri quod homo ne quidem audire possit spiritus qui apud se sunt inter se loquentes, et si audiret non potuisset, percipere ex causa quia loquela spirituum est absque vocibus humanis, et est universalis omnium linguarum; et porro, spiritus 2 non possunt audire angelos, et si audirent non potuissent percipere, nam loquela angelica est adhuc magis universalis; immo angeli intimi caeli adhuc minus possunt audiri et percipi, quia loquela illorum non est loquela idearum, sed est affectionum quae sunt amoris caelestis; cum hae loquelae tantum distant ab homine ut nequaquam ab illo audiri nec percipi possint, quid tunc, ut ita dicatur, loquela Divina quae infinite est supra loquelas in caelis; loquela Divina dicitur, sed intelligitur Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens; cum ita 3 sit, constare potest quod Divinum Verum a Domino procedens, ut audiatur et percipiatur, transibit ad hominem per mediationes; ultima mediatio est per spiritum qui apud hominem, qui influit vel in cogitationem ejus, 4 vel per vivam vocem.

[3] Quod Divinum Verum 5 immediate procedens a Domino non audiri 6 nec percipi possit, etiam patet a correspondentiis et inde repraesentativis, quod nempe quae homo loquitur sistantur prorsus aliter apud spiritus, et quae spiritus loquuntur prorsus aliter apud angelos, ut constare potest a sensu spirituali Verbi et ejus sensu litterali, quod sensus litteralis, qui adaequatus est homini, sit significativus et repraesentativus rerum quae in sensu spirituali; cum hic sensus non 7 perceptibilis sit homini nisi modo quantum sisti et exponi potest per talia quae sunt mundi et naturae, et adhuc minus angelicus, quid non Divinum Verum immediate procedens a Divino Domini, quod infinite est supra intellectum angelicum, nec in caelo perceptibile nisi quantum transit per caelum, et sic induit formam adaequatam et convenientem perceptioni illorum qui ibi; quod fit per influxum mirabilem et nusquam alicui comprehensibilem. Haec dicta sunt ut sciatur quod Divinum Verum a Domino procedens non ab aliquo audiri nec percipi possit nisi per mediationes.

V:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. nec

3. est

4. et

5. The Manuscript places this after non.

6. et

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.