Bibliorum

 

Leviticus 7

Study

   

1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :

2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.

3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :

4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.

5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.

6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.

9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :

10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.

11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.

12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :

13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :

14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,

15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :

17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.

19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.

20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.

21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.

24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

29 Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.

35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.

37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,

38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #353

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

353. Quod per ‘pinguedinem’ significetur ipsum caeleste, quo etiam est Domini: caeleste est omne quod est amoris; fides quoque caelestis est quando ex amore; charitas est caeleste; omne bonum charitatis est caeleste; quae omnia repraesentata sunt per pinguedines in sacrificiis, et quidem distincte per pinguedinem super jecore, seu reticulum; per pinguedinem super renibus; per pinguedinem tegentem intestina; et super intestinis; quae sancta erant et adolebantur super altari, Exod. 29:13, 22; Lev. 3:3, 4, 14; 4:8, 9, 19, 26, 31, 35; 8:16, 25;

quare vocantur ‘panis igniti in quietem Jehovae’, Lev. 3:15, 16;

ac ideo vetitum populo Judaico, ne quicquam pinguedinis ex bestiis ederent, quod vocatur ‘statutum aeternitatis in generationes’, Lev. 3:17; 7:23, 25;

ex causa quia Ecclesia ista talis erat ut non agnosceret interna, minus caelestia.

[2] Quod ‘pinguedo’ significet caelestia et bona charitatis, constat apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Quare appenditis argentum in quod non panis; et laborem vestrum, in quod non ad satietatem? Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra, 55:2:

apud Jeremiam,

Implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, 31:14;

quod non pinguedo intelligatur sed caeleste spirituale bonum, manifeste constat:

apud Davidem,

Implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos; quia Tecum scaturigo vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps. 36:9, 10 [KJV Ps. 36:8, 9];

ubi ‘pinguedo et scaturigo vitae’ pro caelesti, quod est amoris; ‘flumen deliciarum et lux’ pro spirituali, quod est fidei inde:

apud eundem,

Adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. 63:6 [KJV Ps. 63:5];

ubi ‘pingue’ similiter pro caelesti, ‘labia canticorum’ pro spirituali; quod caeleste sit, constat manifeste quia ‘anima saturabitur’. Ipsae primitiae, quae erant primogenita terrae, vocantur inde ‘pinguedo’, Num. 18:12.

[3]Caelestia quia dantur innumerabiliorum generum, et adhuc innumerabiliorum specierum, ita communiter describuntur in cantico, quod Moses recitavit coram populo,

Butyrum bovis, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibes, merum, Deut. 32:14.

Haec nusquam aliquis scire potest quid significant, nisi ex sensu interno; absque sensu interno, nemo scire potest quid butyrum bovis, quid lac gregis, quid pinguedo agnorum, quid pinguedo arietum et hircorum, quid filii Bashanis, quid pinguedo renum tritici, quid sanguis uvae; absque sensu interno forent’ ‘voces, et praeterea nihil’; cum tamen omnia et singula significant genera et species caelestium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bibliorum

 

Leviticus 4:35

Study

       

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.