Bibliorum

 

Hoschea 13:6

Study

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8819

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

V:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5633

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

5633. Vers. 15-17. Et acceperunt viri munus hoc, et duplum argenti acceperunt in manu sua, et Benjaminem, et surrexerunt, et descenderunt Aegyptum; et steterunt coram Josepho. Et vidit Joseph cum illis Benjaminem, et dixit ei qui super doma sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie. Et fecit vir quemadmodum dixit Joseph, et adduxit 1 vir viros domum Josephi. Et acceperunt viri munus 2 hoc significat quod vera secum haberent per quae obtinerent gratiam: ‘et duplum argenti acceperunt in manu sua’ significat etiam verum acceptum in potentia: ‘et Benjaminem’ significat et quoque medium: ‘et surrexerunt et descenderunt Aegyptum’ significat elevationem ad vitam sibi comparandam ex interioribus scientificorum: ‘et steterunt coram Josepho’ significat praesentiam caelestis spiritualis ibi: ‘et vidit Joseph cum illis Benjaminem’ significat apperceptionem medii spiritualis apud vera, a caelesti spiritualis: ‘et dixit ei qui super domo sua’ significat ad id quod Ecclesiae externae: ‘Adduc viros domum’ significat quod vera in naturali illuc introducerentur: et mactando macta et praepara significat per bona naturalis exterioris: ‘quia mecum comedent viri in meridie’ significat quod conjungentur quando cum medio: ‘et fecit vir quemadmodum dixit Joseph’ significat effectuationem: ‘et adduxit vir viros domum Josephi’ significat introductionem primam in bonum quod a caelesti spiritualis.

V:

1. The First Latin Edition omits here only

2. The Manuscript and the First Latin Edition omit here only.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.