Bibliorum

 

Hoschea 13:6

Study

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8819

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

V:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10372

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10372. ‘Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum’: quod 1 significet quod per id distinguantur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia sunt, constat ex significatione ‘signi’ quod sit id per quod noscuntur, de qua supra n. 10357; ita quoque per quod distinguuntur; ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; inde per ‘signum inter Jehovam et inter filios Israelis’ significatur quod id sit per quod distinguuntur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia 2 , nempe per agnitionem unionis Divini in Humano Domini, de qua supra n. 10370. Quod non Ecclesia sit ubi Dominus non agnoscitur, docet etiam ipsa Ecclesia, 3 et quoque quod in Humano ipsius sit Ipsum Divinum, docet Ipse Dominus:

apud Johannem, Pater et Ego unum sumus; credatis quod Pater in Me et Ego in Patre, 10:30, 38:

apud eundem,

Nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? 14:6-11:

apud eundem,

Jesus dixit, Venit hora; Pater, glorifica Filium Tuum, ut et Filius Tuus glorificet Te: omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, 17:1, 10 4 :

apud eundem,

Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, 13:31, 32:

et apud eundem,

Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum; qui vidit Me, vidit Patrem, 14:6-11. 5

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts sunt.

3. inde sequitur quod illi qui ex Ecclesia sunt, distinguuntur ab illis qui non ex Ecclesia sunt, per agnitionem illam; per agnitionem Domini intelligitur agnitio Divini inHumano Ipsius, secundum Ipsius Domini verba

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. See page ix preliminary note 1. The Manuscript has ends here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.