Bibliorum

 

Hoschea 13:15

Study

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #459

Studere hoc loco

  
/ 962  
  

459. "Et idola aurea et aenea et aenea et lapidea et lignea," significat quod sic in cultu sint ex mere falsis. - Per "idola" in Verbo significantur falsa cultus, et inde per adorare illa significatur cultus ex falsis; et per "adorare idola aurea, Argentea, aenea, lapidea et lignea," significatur cultus ex omnis generis falsis, et simul sumpta ex meris falsis; etiam idolorum materiae, formae, et vestes, apud antiquos repraesentabant falsa religionis, ex quibus fuit illorum cultus. "Idola aura" significabant falsa de Divinis, "idola argentea" falsa de spiritualibus, "idola aenea" falsa de charitate, "idola lapidea" falsa de fide, et "idola lignea" falsa de bonis operibus. Haec omnia falsa sunt illis qui non paenitentiam agunt, hoc est, fugiunt mala ut peccata contra Deum. Haec per "idola," quae fuerunt sculptilia et fusilia, in Sensu Spirituali significantur in sequentibus locis:

"Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis Conflator a Sculptili: quia mendacium Fusile ejus, neque spiritus in iis, vanitas illa, opus errorum; in tempore visitationis eorum peribunt," (Jeremias 10:14-15; 51:17-18);

Sculptilia sunt opus manuum fabri; non loquuntur; simul infatuantur et stultescunt; disciplina vanitatum Lignum est; opus sapientum tota, (Jeremias 10:3-5, 8-10);

"Quid prodest Sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et doctor mendacii, quia confidit fabricator mendacii super hoc; spiritus non in medio ejus," (Habakuk 2:18-19); 1

"In die illo projiciet homo Idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus," (Esaias 2:18, 20);

"Fecerunt sibi Fusile ex argento suo, in intelligentia sua Idola, opus artificum tota," (Hoschea 13:2);

"Spargam super vos aquas mundas, ut mundemini ab omnibus immunditiis vestri, et ab omnibus Idolis vestris," (Ezechiel 36:2);

"aquae mundae" sunt vera, "idola" sunt falsa cultus:

"Immundum judicabitis tegmen Sculptilium argenti tui, et amictum Fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruum, stercus vocabis id," (Esaias 30:22).

Nec aliud quam falsa religionis et inde cultus significantur per Deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, quos laudavit (coluit) Rex Babelis Belschazar, quando cum magnatibus, uxoribus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; propter quod Rex expulsus est ab homine, et factus est sicut bestia 2 (Daniel 5:1-5, seq.).

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 10:10-11; 21:9; 31:7; 40:19-20; 41:29; 42:17; 48:5; Jeremias 8:19; 50:38-39; Ezechiel 6:4-5; 14:3; Micham 1:7; 5:12 (B.A. 3); Psalmuss 115:5; 135:15-16; Leviticus 26:30).

Per "idola" proprie significantur falsa cultus ex propria intelligentia; quomodo homo illa fingit et postea accommodat, ut appareant sicut vera, plene describitur apud Esajam 44:9-20.

V:

1. 18, 19 pro "18, 19, 20"

2. Conf. 316, 717.

  
/ 962  
  

Bibliorum

 

Apocalypsis 9

Study

   

1 Et quintus angelus tuba cecinit : et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.

2 Et aperuit puteum abyssi : et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ : et obscuratus est sol, et aër de fumo putei :

3 et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ :

4 et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem : nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis :

5 et datum est illis ne occiderent eos : sed ut cruciarent mensibus quinque : et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.

6 Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.

7 Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium : et super capita earum tamquam coronæ similes auro : et facies earum tamquam facies hominum.

8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant :

9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum :

10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum : et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque :

11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans.

12 unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo post hæc.

13 Et sextus angelus tuba cecinit : et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei,

14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam : Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.

15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.

16 Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.

17 Et ita vidi equos in visione : et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita eorum erant tamquam capita leonum : et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.

18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum.

19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita : et in his nocent.

20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,

21 et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.