Bibliorum

 

Genesis 43:20

Study

       

20 locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5706

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

5706. ‘Et extulit portiones ex faciebus suis ad illos’: quod significet bona applicata unicuivis ex misericordia, constat ex significatione ‘portionum’ nempe cibi quod sint bona, ‘cibi’ enim omnes significant bona, et ‘potus’ omnis generis vera; quod applicata unicuivis, patet a sequentibus, et significatur per ‘extulit ad illos’; et ex significatione ‘facierum’ cum praedicantur de Domino, Qui repraesentatur per ‘Josephum’, quod sint misericordia, de qua n. 222, 223, 5585.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.