Bibliorum

 

Genesis 38:24

Study

       

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4866

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

4866. ‘Quia obtexit facies suas’: quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione 'obtegere quod sit abscondi; et ex significatione ‘facierum’ quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326,

4796-4799; inde patet quod per ‘obtexit facies suas’ significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3527

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

3527. ‘Et ego vir levis’: quod significet quale veri naturalis respective, constat a repraesentatione ‘Jacobi’, qui hic est ‘ego’, quod sit naturale quoad verum, de qua n. 3305; et ex significatione ‘viri levis’ quod sit quale ejus, de qua sequitur. Antequam sciri 1 potest quid haec significant, sciendum quid pilosum, et quid leve; apud hominem 2 ejus interiora in quadam imagine se sistunt in ejus exterioribus, imprimis in facie et ejus vultu; intima ejus ibi hodie non apparent, sed interiora quodammodo nisi ex infantia didicerit simulare, tunc enim alium quasi animum sibi assumit, et consequenter alium vultum inducit, nam animus est qui apparet ex facie; hoc prae aliis ex actuali vita, ita ex assuetudine imbuerunt hypocritae, et eo magis quo plus dolosi sunt; apud illos qui tales non sunt, bonum rationale in facie apparet ex quodam vitae igne, et verum rationale ex ejus ignis luce; haec homo ex connata quadam scientia, absque studio, novit, nam est ejus spiritus vita quoad bonum et quoad verum qui se ita manifestat, et quia homo est spiritus corpore amictus, tale ex perceptione 3 sui spiritus, ita ex se, novit; inde est quod 4 homo quandoque afficiatur ex: vultu alterius, tametsi hoc non sit ex vultu, sed ex mente quae ita elucet; naturale autem apparet 5 ex facie in obscuriore vitae igne, et obscuriore vitae luce; 6 at corporeum 7 vix nisi quam in calore et candore, et in 8 mutatione status eorum secundum affectiones:

[2] quia ita interiora in facie imprimis sicut in imagine se manifestant, antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt et prorsus nesciverunt quid esset simulatio, et adhuc minus quid hypocrisis et dolus, alterius mentes conspicuas ut in forma, in facie ejus videre potuerunt, ideo quoque per faciem significabantur voluntaria et intellectualia, seu interiora rationalia quoad bonum et 9 verum, n. 358, 1999, 2434, et quidem interiora illa quoad bonum per sanguinem et ejus rubedinem, ac interiora quoad vera per resultantem inde formam et ejus candorem; at vero 10 interiora naturalia inde excrescunt, qualia sunt pili et squamae cutis, nempe 11 quae ex naturali quoad bonum per ‘pilos’, et quae ex naturali quoad verum per ‘squamas’; consequenter illi qui in naturali bono 12 fuerunt, vocabantur ‘viri pilosi’, qui autem in naturali vero, 13 ‘viri leves’; ex his constare potest quid per haec verba, ‘Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis’, in sensu interno significatur, quod nempe quale boni naturalis respective, et quale veri naturalis respective. Inde quoque patet quid Esau repraesentat, nempe quod bonum naturalis, 14 nam Esau dictus est ex piloso, Gen. 25:25, et Edom ex rubicundo, Gen. 25:30; 15 mons Seir ubi habitabat, etiam 16 significat tale, nempe comosum; et quia hoc, erat 17 mons per quem ascendebatur ad Seir, qui dicebatur mons glaber seu levis, de quo Jos. 11:17; 12:7, quod etiam repraesentativum erat veri ascendentis ad bonum.

[3] 18 Quod ‘pilosum’ praedicetur de bono et inde vero, et quoque in opposito sensu de malo et inde falso, n. 3301 ostensum est; quod autem ‘leve’ praedicetur de vero, ac in opposito sensu de falso, patet quoque ab 19 his locis in Verbo; 20 apud Esaiam,

Incalescentes in diis sub omni arbore viridi, ... in levibus vallis portio tua, 57:5, 6;

ubi ‘incalescere’ praedicatur de malo, ‘levia vallis’ de falso:

apud eundem,

Corroborat faber conflatorem, levigantem malleum cum contusione incudis, dicens 21 ad juncturam, Bonum id, 41:7;

ubi ‘corroborat faber conflatorem’ 22 praedicatur de malo, ‘levigans malleum’ de falso:

apud Davidem,

Leve faciunt butyra os tuum, cum appropinquat cor ejus, mollia sunt verba prae oleo, Ps. 55:22 [KJV Ps. 55:21]; 23 ubi ‘leve os’ seu blandum de falso, ‘cor et inde mollia’ de malo:

apud eundem,

Sepulcrum apertum guttur eorum, lingua sua levia loquuntur, Ps. 5:10;

‘sepulcrum apertum guttur’ de malo, ‘lingua levia loquens’ de falso:

apud Lucam, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt obliqua in directum, et aspera in vias planas, 3:5;

‘vallis’ pro humili, n. 1723, 3417; ‘mons et collis’ pro elato, n. 1691 ‘obliquum in directum’ pro quod ignorantiae malum in bonum ‘longitudo’ enim et quae longitudinis sunt, praedicantur de bono n. 1613, ‘aspera in vias planas’ pro quod ignorantiae falsa in veri quod ‘via’ praedicetur de vero, n. 627, 2333.

V:

1. The Manuscript has possit

2. The Manuscript inserts omnia.

3. The Manuscript has ejus

4. The Manuscript has afficiatur homo

5. The Manuscript has in

6. The Manuscript has et

7. The Manuscript has non

8. The Manuscript has mutationibus

9. The Manuscript inserts quoad.

10. The Manuscript inserts ejus.

11. The Manuscript inserts illa.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts vocabantur.

14. The Manuscript has et quod etiam significatur per pilosum et rubicundum; et dictus Esau

15. The Manuscript inserts et.

16. The Manuscript has a comoso

17. this mountain was called (Halaq) = = smooth or bare

18. The Manuscript has quod sicut pilosum praedicatur de bono, ita laeve de vero, et quoque in opposito sensu sicut pilosum praedicatur de malo et de falso quod inde, ita laeve defalsoet demalo quod inde

19. The Manuscript has aliis

20. The Manuscript inserts ut.

21. The Manuscript has Schmidius has de junctura

22. The Manuscript inserts etiam.

23. The Manuscript has ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.