Bibliorum

 

Genesis 38:24

Study

       

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4865

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

4865. ‘Et reputabat illam meretricem’: quod significet quod non aliter ac falsum, constat ex significatione ‘meretricis’ quod sit falsum, de qua n. 2466, 2729, 3399, ita quod gens Judaica ex suo religioso consideret internum Ecclesiae non aliter ac falsum; quo ‘meretrix’ sit falsum, est quia conjugium repraesentat conjugium caeleste quod est boni et veri, ‘maritus’ bonum et ‘uxor’ verum, ac inde ‘filii’ vera et ‘filiae’ bona, atque gener et nurus, socer et socrus et plures affinitates secundum gradus illa quae sunt conjugii caelestis idcirco ‘adulteria et meretricatus’ quia sunt opposita, significant malum et falsum; et quoque reipsa sunt opposita, nam qui in adulterio et meretricatu vitam agunt, nusquam curant bonum et verum; causa est quia amor genuinus conjugialis descendit ex conjugio caelesti hoc est, ex conjugio boni et veri; sed adulteria et meretricatus e conjunctione mali et falsi, quae est ex inferno, videatur n. 2727-2759.

[2] Quod gens Judaica consideraverit et quoque hodie consideret interna Ecclesiae non aliter ac falsa, est quod significatur per quod Jehuda reputaverit Tamarem nurum suam non aliter ac meretricem, et quo cum illa 1 ut cum meretrice se conjunxerit; per originem talem illius gentis repraesentatur unde eorum religiosum, et quale est. Quod gens illa consideret internum Ecclesiae sicut scortum, seu ut falsum, patet manifeste; ut pro exemplo: si quis illis dicturus quod internum Ecclesiae sit, quod Messias de quo in propheticis Verbi praedicitur et quem ideo exspectant, sit Dominus, hoc prorsus sicut falsum rejiciunt: si quis dicturus quod internum Ecclesiae sit quod Messia regnum non mundanum et temporeum sit sed caeleste et aeternum hoc quoque ut falsum pronuntiant: si quis dicturus quod rituali Ecclesiae eorum repraesentaverint Messiam ac Ipsius regnum caeleste, hoc non sciunt quid sit:

[3] si quis dicturus quod internum Ecclesiae si bonum charitatis et verum fidei, doctrina et simul vita, id spectant non aliter ac falsum: similiter in omnibus reliquis; immo ad solam propositionem quod internum Ecclesiae sit, stupide rident; causa est quia solum in externis sunt, et quidem in externorum infimis, quae sunt amare terrestria, sunt enim prae reliquis in avaritia, quae prorsus terrestris est; tales nequaquam aliter considerare possunt interiora Ecclesiae, sunt enim remotiores reliquis a luce caelesti, ita prae reliquis in densa caligine.

V:

1. ac

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4831

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

4831. ‘Et nomen illius Tamar’: quod significet quale Ecclesiae quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, constat ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, hic quale Ecclesiae quia per Tamarem in hoc capite repraesentatur Ecclesia, et quidem Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium quae apud posteritatem Jehudae instituenda esset; quod per ‘Tamarem’ illa Ecclesia repraesentetur, patet a sequentibus. Agitur in toto hoc capite in sensu interno de Ecclesia Judaica quod fieret repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini sicut Ecclesia Antiqua, et hoc non solum in externa forma sed etiam in interna; Ecclesia enim non est Ecclesia ab externis, hoc est, a spiritualibus, sed ab internis, nam haec sunt essentialia, illa solum formalia; verum posteritas Jacobi talis fuit ut non vellet recipere interna; ideo apud illam non excitari potuit Ecclesia Antiqua, sed solum repraesentativum illius Ecclesiae, n. 4307, 4444, 4500; internum Ecclesiae hic est ‘Tamar’, et externum hic est ‘Jehudah’ cum tribus filiis ex muliere Canaanitide.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.