4
Deditque illi Balam in conjugium : quæ,
3922. ‘Et dedit mihi filium’: quod significet hoc verum agnitum, constat ex significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; et ex significatione ‘dare filium’ quod sit dare hoc verum, quod idem est ac agnoscere; omne enim verum quod agnoscitur, hoc datum est a Domino; ‘dare filium’ simile quoque involvit ac parere; quod ‘parere’ sit agnoscere, videatur n. 3905, 3915, 3919.