35
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
35
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
3950. ‘Et exivit Leah obviam ei, et dixit, Ad me venies’: quod significet desiderium a parte affectionis veri externi quod ei conjungeretur, constare potest ex repraesentatione ‘Leae’ quod sit affectio veri externi, de qua supra; quod sit desiderium ut conjungeretur, patet absque explicatione.