Arcana Coelestia #3289
3289. ‘Et collidebant se filii in medio illius’: quod significet pugnam de qua, constat a significatione ‘collidere’ quod sit pugnare; quoad verum; nam quod Esau et Jacob qui filii, repraesentent Divinum Naturale Domini, ‘Esau’ illud quoad bonum, ‘Jacob’ quoad verum, ex sequentibus constabit. De collisione hac seu pugna agitur etiam in hoc capite, et 1 est illa de prioritate, num bonum sit prius vel num verum, seu quod idem, num charitas quae boni sit prior vel num fides quae veri. In Ecclesia spirituali a primis temporibus de eo inter plures pugnatum est; et quia de prioritate illa in sequentibus agitur, ideo dicitur quod ‘collidebant se filii in medio ejus’, 2 et per illa significatur pugna de qua.
V: