Bibliorum

 

Genesis 24:16

Study

       

16 puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro : descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3136

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

3136. ‘Et ecce stans apud camelos’: quod significet praesentiam in scientificis communibus, constat ex significatione ‘stare apud’ quod sit praesens esse, et a significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica communia, de qua n. 3048, 3071.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3071

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

3071. ‘Et etiam camelos tuos potabo’: quod significet illustrationem omnium scientificorum in naturali homine inde, constat ex significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica communia, ita in communi seu omnia, de qua supra n. 3048, et a significatione ‘potare’ quod sit illustrare; quod ‘haurire aquam’ sit instruere, supra n. 3058 ostensum est, ita ‘potare’ est illustrare; illustratio enim ab instructione venit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.