Bibliorum

 

Genesis 20:10

Study

       

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2534

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

2534. Quod ‘quia propheta ille’ significet quod sic doceretur, constat a significatione ‘prophetae’; propheta in Verbo multoties legitur, et in sensu litterae significat illos quibus revelatio, tum abstracte ipsam revelationem, sed in sensu interno significat docentem, tum abstracte ipsam doctrinam; et quia Dominus est, ut dictum, ipsa doctrina, seu Verbum quod docet, Ille ‘Propheta’ nominatur, sicut etiam apud Mosen,

Prophetam e medio tui, e fratribus, sicut me, suscitabit Jehovah Deus tuus, huic oboedietis, Deut. 18:15, 18;

‘sicut me’ dicitur quia Dominus per Mosen, aeque ac per Abrahamum, Isacum, Jacobum, Davidem, et plures repraesentatus est; et quia exspectaverunt Ipsum, ideo 1 apud Johannem, Homines videntes, quod fecit signum Jesus, dixerunt, Qui hic est revera Propheta, qui venturus est in mundum, 6:14.

[2] Quia Dominus in supremo sensu est Propheta, et ‘testimonium Jesu est spiritus prophetiae’, Apoc. 19:10, inde est quod ‘propheta’ i sensu interno Verbi significet docentem, tum abstracte doctrinam quod ab his locis manifeste constare potest;

apud Lucam,

Tu puer propheta Altissimi vocaberis, 1:76 2 ; ita Zacharias de Johanne Baptista filio, qui quod non fuerit propheta, sed praeparans viam docendo et evangelizando de Adventu Domini ipse dicit, Quaesiverunt illum, Quid es? an Elias es tu? sed dixit, Non sum. An propheta es tu? respondit Non; quare dixerunt illi, Quis es?... dixit, Ego vox clamantis in deserto, rectam facite viam Domini, Joh. 1:21-23

[3] apud Matthaeum, Multi dicent in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus? 7:22;

ubi quod ‘prophetare’ sit docere, patet:

apud Johannem, Oportet te rursus prophetare super populos, et gentes, et linguas, et reges multos, Apoc. 10:11;

‘prophetare’ pro docere; quid ‘populi, gentes, linguae, reges’, passim dictum et ostensum est:

apud eundem,

Gentes civitatem sanctam conculcabunt menses quadraginta duos, dabo autem duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos sexaginta, induti saccis, 11:2, 3;

ubi etiam ‘prophetare’ pro docere:

apud Mosen,

Dixit Jehovah ad Mosen, Vide, dedi te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tuus, Exod. 7:1;

ubi ‘propheta’ pro docente aut dicente quod Moses dicturus:

apud Joelem,

Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, 3:1;

[4] ‘prophetabunt’ pro docebunt:

apud Esaiam,

Effudit super vos Jehovah spiritum soporis, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit, et facta vobis visio omnium, sicut verba libri obsignati, quem dant scienti litteras, dicendo, Lege quaeso istum, et dicet, Non possum, quia obsignatus est, 29:10, 11;

ubi per ‘prophetas’ intelliguntur illi qui verum docent, et ‘videntes’ qui verum vident, qui ‘obtegi’ dicuntur cum nihil veri sciunt et nihil veri vident; quia prophetae antiquis temporibus dicebantur qui docebant, ideo quoque ‘videntes’ dicti [sunt], quia ‘videre’ significabat intelligere, n. 2150, 2325; quod dicti ‘videntes’, videatur 3 1 Sam. 9:9; 2 Sam. 24:11;

tum quoque ‘viri Dei’ ex significatione ‘viri’, [de qua] n. 158, 265, 749, 915, 1007, 2517; quod dicti ‘viri Dei’, videatur 2 Reg. 1:9-16; 4:7, 9, 16, 21, 22, 25, 27, 40, 42; 5:8, 14, 20; 13:19; 4 23:16, 17.

[5] Quod per ‘prophetas’ in sensu interno significentur 5 docentes, constat apud Jeremiam toto capite xxiii, et apud Ezechielem toto capite xiii ubi de prophetis in specie agitur, tum etiam multis in locis alibi ubi nominantur: inde etiam per ‘pseudoprophetas’ significantur illi qui falsa docent, ut apud Matthaeum, In consummatione saeculi, multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos, ... surgent falsi christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna, et in errorem inducent, si possibile, etiam electos, 24:11, 24; Marcus 13:22;

ubi per ‘pseudoprophetas et falsos prophetas’ non alii significantur; similiter per ‘pseudoprophetam’ in Apoc. 16:13; 19:20; 20:10.

[6] Quantum obscuratur sensus internus Verbi ab ideis quae captae sunt ex repraesentativis Ecclesiae Judaicae, inde quoque constare potest quod quoties memoratur propheta in Verbo, ilico obveniat idea prophetarum quales fuerunt illo tempore, quae idea multum obstat ut appercipiatur quid per illos significatur; at quo quis sapientior est, eo facilius idea ex repraesentativis illis capta removetur; ut pro exemplo, ubi templum memoratur, qui sapientius cogitant, non percipiunt templum quod Hierosolymae, sed templum Domini; ubi mons Zionis vel Zion, non illud quod fuit Hierosolymae, sed regnum Domini; et ubi Hierosolymae, non illam quae fuit in tribu Benjaminis et Jehudae, sed Hierosolymam sanctam et caelestem.

V:

1. The Manuscript has inde.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript has constare potest.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript has intelligantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2517

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

2517. Quod ‘illa maritata marito’ significet quod doctrina verae fidei spiritualis sit, et quae ibi, conjuncta caelesti, constat a significatione ‘maritari marito’; ‘maritus’ cum nominatur in Verbo, significat bonum, et tunc ‘uxor’ verum, secus 1 dum maritus vocatur vir; tunc ‘vir’ significat verum, et ‘Uxor’ bonum, videatur n. 915, et alibi; hic ideo ‘maritata marito’ significat quod verum sit conjunctum bono, ita ut quoque verum sit bonum: constat etiam ex significatione ‘Sarae uxoris’ quod sit verum spirituale, et ‘Abrahami’ quod sit bonum caeleste, utrumque Divinum, de qua n. 2501, 2507; et quia ‘Sarah’ significat verum spirituale Divinum, ipsa doctrina verae fidei' 2 etiam per ‘Saram uxorem’ intelligitur, nam doctrina est ex veris: inde patet quod ‘maritata marito’ sit quod doctrina verae fidei spiritualis sit, et quae ibi, conjuncta caelesti.

V:

1. The Manuscript inserts ac.

2. The Manuscript inserts quae spiritualis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.