Bibliorum

 

Genesis 17

Study

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2061

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

2061. ‘Dixit Deus ad Abraham’: quod significet perceptionem, constat a significatione ‘dicere Deus’ in sensu historico quod sit in sensu interno percipere, de qua prius n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1818, 1919; quia hic nunc de alia re agitur, nempe de illa quae significatur per ‘Sarai’ et ‘Sarah’, tum quae per promissionem filii ex Sarah, et per Ismaelem quod in gentem magnam futurus, incohatur per novam perceptionem Domini quae exprimitur per ‘dixit Deus ad Abrahamum’, sicut passim in aliis locis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1815

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

1815. ‘Dixit ad illum, Ego Jehovah’: quod significet Internum Hominem Domini Qui Jehovah, unde perceptio, constat ex illis quae passim prius dicta sunt, nempe quod Internum Domini, hoc est, quodcumque Dominus ex Patre accepit, in Ipso fuerit Jehovah, nam, ex Jehovah conceptus est: aliud est quod homo accipit a patre et aliud quod a matre; a patre accipit homo omne quod internum est, ipsa anima seu vita est ex patre, sed a matre accipit omne quod externum est; verbo, interior homo seu ipse spiritus est a patre, sed exterior homo seu ipsum corpus est a matre; quod quisque capere potest solum ex eo quod ipsa anima implantetur a patre, quae incohat se induere corpusculari forma in ovulo; quicquid dein adjicitur tam in ovulo quam in utero, est matris, nam aliunde accrementum non habet:

[2] inde constare potest quod Dominus quoad Interna fuerint Jehovah: at quia externum quod Dominus accepit a matre, uniendum esset Divino seu Jehovae, et hoc per tentationes et victorias, ut dictum, non potuit aliter in statibus illis Ipsi apparere quam quando cum Jehovah locutus est, quod esset quasi cum alio, cum tamen Ipse locutus fuit secum quantum nempe conjunctus fuit. Perceptio quam Dominus habuit perfectissimam prae omnibus qui nati sunt, fuit ex Interno Ipsius, hoc est, ex Ipso Jehovah, quod hic in sensu interno significatur per id quod ‘dixerit ad illum Jehovah’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.