Bibliorum

 

Ezechiel 20:43

Study

       

43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis #143

  
/ 418  
  

143. EZECHIEL CAPUT XX.

Versus | Res

DE SUCCESSIVIS STATIBUS ECCLESIAE JUDAICAE.

Ezechiel 20:1-3; Quod illi qui ab Ecclesia Judaica colant Dominum ore et non corde. {2}

Ezechiel 20:4; De primis seu patribus eorum. {2}

Ezechiel 20:4-9; Quod coluerint alios deos, nec recesserint ab illis, utcunque admoniti, quia naturales externi erant: haec de illis in Aegypto. {2}

Ezechiel 20:10-12; Quod in tentationes missi, et tunc instructi; etiam de conjunctione Domini cum Ecclesia. {2}

Ezechiel 20:13; Quod nec sic ad cultum Domini adduci possent. {2}

Ezechiel 20:14-17; Quod licet tales non abjecti sint. {2}

Ezechiel 20:18-20; Quod progenies eorum similiter instructa sit. {2}

Ezechiel 20:21-24; Quod illa similiter reprobaverit omnia Ecclesiae. {2}

Ezechiel 20:25, 26; Inde illis repraesentativa alia quam priora bona, quia prophanarunt; haec de illis in deserto. {2}

Ezechiel 20:27-29; Quod postquam introducti sint in terram Canaanem coluerint alios deos omni. {2}

Ezechiel 20:30, 31; Quod prophanaverint sancta. {2}

Ezechiel 20:32-36; Quod ejiciendi ab Ecclesia, quia tales fuerunt ab initio. {2, 3}

Ezechiel 20:37-39; Quod non redibunt ad Ecclesiam, sed erunt inter prophanatores sanctorum Ecclesiae. {3}

Ezechiel 20:40-42; Quod nova Ecclesia instituenda sit, quae colet Dominum. {11}

Ezechiel 20:43, 44; qui agnituri mala sua et simul misericordiam Domini. {11}

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).