Bibliorum

 

Exodus 22:2

Study

       

2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.

Bibliorum

 

Deuteronomium 27:21

Study

       

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8867

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8867. ‘Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis’: quod significet quod non cogitandum sit de veris aliunde quam ex Domino, constat ex significatione ‘deorum’ quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 4402, 4544, 7268, 7873, 8301, et ex significatione ‘facierum’ cum praedicantur de Deo, quod sint amor, misericordia, pax, bonum, de qua n. 222, 223, 1 4311, 5585, ita Ipse Dominus, nam Dominus est a Quo illa. Quod ‘non erunt dii alii coram faciebus Meis’ significat quod non cogitandum de veris aliunde quam ex Domino, est quoque quia Divinum Humanum Domini, quod significatur per ‘Ego Jehovah Deus tuus’, primum dicitur et inde primum ordinis tenet, ac universaliter regnabit in 2 singulis veris quae sequuntur, n. 8864, 8865; quare nunc praecipiuntur 3 talia quae evitanda, quia destruunt ac deprivant, ne Dominus universaliter regnet in omnibus et singulis veris quae continentur in praeceptis et statutis quae dictata et mandata sunt e monte Sinai; primum quod destrueret 4 est si cogitaretur de veris aliunde quam ex Domino, quae significantur per quod ‘non erunt dii alii coram faciebus Domini’; reliqua quae universale illud regnans destruerent continentur in illis quae ordine sequuntur, quod nempe non facerent sibi sculptile, quod nullam similitudinem illorum quae in caelis, quae in terra, et quae in aquis, et quod non incurvarent se illis, et non servirent illis; post haec 5 ideo iterum sequitur, ‘quia Ego Jehovah Deus tuus’, per quae significatur quod Dominus erit in omnibus et singulis.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts omnibus et.

3. percipiuntur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The Manuscript inserts et deprivaret.

5. quae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.