22
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
22
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
9022. ‘Moriendo morietur’: significat damnationem, ut supra n. 1 9008, 9016, 9020. Quomodo 2 singula in sensu interno 3 cohaerent, patet ex illis quae dicta et ostensa sunt; in sensu enim interno agitur in serie de negatione, blasphematione, et profanatione veri et boni quae a Domino, sed in sensu externo talis series non apparet, in hoc enim agitur de variis, prout de 4 illis qui percutiunt virum ut moriatur, de 5 illis qui occidunt socium dolo, de 6 illis qui percutiunt patrem et matrem, de 7 illis qui furantur virum et vendunt, tum de 8 illis qui maledicunt patri et matri; tale est Verbum in singulis, quod nempe in sensu interno res sequantur ordine et sicut in catena, tametsi in sensu externo, hoc est, in sensu litterae, res sint sparsae 9 et plurifariam divisae.
V:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. The Manuscript inserts haec.
3. in una serie cohaereant
4. illis qui percutiunt altered to illo qui percutit
5. illo qui occidit
6. illo qui percutit
7. illo qui furatur virum et vendit
8. illo qui maledicit altered to illis qui maledicunt
9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.
9016. ‘Moriendo morietur’: quod significet damnationem, constat ex significatione ‘mori’ quod sit damnatio, de qua supra n. 9008.