Bibliorum

 

Exodus 20:5

Study

       

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8925

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8925. ‘Et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, et non peccetis’: quod significet timorem sanctum inde pro Divino, et inde vitae spiritualis conservationem, constat ex significatione ‘timoris Dei 1 ’ quod sit timor sanctus pro Divino, de qua sequitur, ex significatione ‘facierum’ quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, 5102, 5585, 5592, inde ‘timor Dei coram faciebus’ est timor sanctus pro Divino in interioribus, ' et ex significatione ‘ne peccetis’ quod sit conservatio vitae spiritualis, nam vita spiritualis per non peccare conservatur; peccare est facere et cogitare malum et falsum studio et ex voluntate, nam quae studio et 2 ex voluntate fiunt sunt talia quae egrediuntur ex corde et immundum reddunt hominem, Matth. 15:11, 17-19, consequenter quae 3 delent vitam spiritualem apud illum, videatur supra n. 8910. Quod timorem sanctum, qui significatur per ‘timorem Dei’ in Verbo, attinet, sciendum quod timor ille sit amor, sed amor qualis est infantum erga parentes, parentum erga infantes, conjugum inter se, qui timent facere quicquam quod displicet, ita quod amorem aliquo modo laedit; talis timor insinuatur in amorem cum regeneratur homo, qui timor quia concordat cum amore, et inesse potest et actualiter inest seu unitus est amori, idcirco vocatur timor sanctus, et est timor peccandi seu faciendi contra praecepta, ita contra Dominum; sed timor ille differt apud unumquemvis secundum amoris quale et quantum; 4 videantur quae de illo ostensa sunt n. 2826, 3718, 3719, 5459, 7280, 7788.

V:

1. The Manuscript inserts coram faciebus.

2. seu

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2272

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

2272. ‘Et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta’: quod significet qui in tentationibus fuerunt, constat a significatione 'numeri ‘quadraginta’ quod sint tentationes, de qua in Parte Prima n. 730. Quomodo haec in serie sequuntur, constare potest a tentationibus; tentationes existunt ob finem, non solum ut confirmetur homo in veris, sed etiam ut vera bonis arctius conjungantur, pugnat enim tunc pro veris contra falsa; et quia tunc in interiore dolore est, et in cruciatu, jucunda vitae cupiditatum et inde voluptatum cessant, et tunc influunt bona a Domino, et tunc simul mala spectantur ut abominabilia, inde novae et prioribus contrariae cogitationes, ad quas postea flecti potest, et sic a malis ad bona, et haec conjungi veris; et quia per tentationes conjunctio boni cum vero fit, et in priore versu dictum est quod salvarentur ii apud quos bona conjungi possunt veris, ideo hoc sequitur, et quidem ita quod conjungi possint per tentationes; hic nexus rerum est illis qui in sensu interno sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.