Bibliorum

 

Deuteronomium 32:34

Study

       

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10603

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10603. ‘Dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores’: quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter illam gentem, constat ex significatione ‘tabularum lapidum’ quod sint externum Verbi, de qua n. 10453, 10461; externum Verbi est sensus litterae ejus; quod etiam sit externum Ecclesiae et cultus, est quia Ecclesia est ex Verbo, et quoque cultus, omne enim verum quod fidei et bonum quod amoris, quae faciunt Ecclesiam, et quoque Cultum, ex Verbo erunt; inde quia in Verbo est externum et internum, etiam in Ecclesia et in cultu est externum et internum; et ex significatione ‘dolare illas’ cum a Mosche, quod sit 1 facere externum tale propter illam gentem, de qua sequitur; et ex significatione ‘secundum priores’ quod sit ad imitamen, priores enim a Jehovah factae sunt, hae vero a Mosche;

[2] quod 2 priores quae a Jehovah factae sunt 3 fractae fuerint a Mosche cum vidit cultum vituli aurei pro jehova a gente illa, erat ex Providentia; quoniam externum Verbi, quod significatur per ‘ 4 duas tabulas lapidum’ non tale potuit conscribi apud illam gentem quae corde mere idololatra fuit; inde est quod priores tabulae fractae fuerint, et nunc dictum Moschi quod ille dolaret alias ad imitamen priorum; ad imitamen dicitur quia sensus internus permansit, 5 et sensus externus mutatus est;

[3] sensus internus significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super prioribus. Ut haec res evidentior fiat, licet hic exponere quomodo sensus externus seu sensus litterae propter illam gentem mutatus fuit: propter illam gentem altaria, holocausta, sacrificia, minhae, et libamina mandata sunt, ac ideo in Verbo tam historico quam prophetico memorantur illa ut sanctissima cultus, cum tamen illa modo concessa fuerunt, quia ab Ebero primum instituta 6 , et prorsus ignorata in Antiqua Ecclesia repraesentativa, de qua re videatur n. 1128, 2180, 2818.

[4] Propter illam gentem etiam factum est quod cultus Divinus 7 solum in Hierosolyma esset, et quod ideo illa urbs pro sancta habita sit, et quoque sancta vocata in Verbo tam historico quam prophetico; causa erat quia gens illa corde 8 idololatra fuit, et ideo nisi convenissent omnes ad illam urbem singulis festis, quisque in suo loco coluisset aliquem deum gentilium, aut sculptile et fusile 9 . Propter illam gentem etiam interdictum fuit 10 sanctum cultum habere super montibus et in lucis, sicut antiqui, quod factum est ne ponerent ibi idola, et colerent ipsas arbores.

[5] Propter illam gentem etiam permissum fuit plures uxores ducere, quod prorsus ignotum fuit temporibus antiquis, et quoque dimittere uxores suas ob varias causas; inde 11 leges latae sunt de conjugiis talibus et divortiis, quae alioquin non intravissent externum Verbi, 12 ideo hoc externum vocatur Moschis a Domino, et ‘concessum ob duritiem cordis eorum’, Matth. 19:8. Propter illam gentem memoratur toties Jacob, et quoque duodecim filii 13 Israelis, sicut solum electi et heredes, prout in Apoc. 7:4-8, et 14 alibi, tametsi tales erant quales describuntur in Cantico Moschis, Deut. 32:15-43, et quoque apud Prophetas passim, aque Ipso Domino, praeter alia, ex quibus externum Verbi propter illam gentem.

[6] Hoc externum est quod significatur per duas tabulas a Mosche dolatas. Quod usque in illo externo sit internum Divinum non mutatum, significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super tabulis prioribus.

V:

1. quale Externi

2. illae

3. The Manuscript places this after gente illa, .

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. sed

6. fuerunt

7. The Manuscript inserts in terra Canaane.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts sub varia forma.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts plures.

12. The Manuscript inserts Ecclesiae, et cultus, .

13. ejus

14. The Manuscript inserts pluries.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10454

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10454. ‘Et audivit Joschua vocem populi in vociferatione ejus’: quod significet lustrationem et apperceptionem qualia interiora illius gentis erant, constat ex significatione ‘audire’ quod sit lustratio et apperceptio, agitur enim nunc de illa gente qualis 1 erat interius, ita qualia interiora ejus; ex repraesentatione ‘Joschuae’ quod sit verum Verbi lustrans et appercipiens 2 ; 3 , 4 erat enim ille minister Moschis, et per Moschen 5 repraesentabatur Verbum, ut supra ostensum est, inde per ministrum ejus repraesentatur verum, nam omne verum est Verbi, hic verum lustrans, explorans, et appercipiens; ex significatione ‘vocis populi in vociferatione ejus’ quod sit qualis esset gens illa interius, 6 ita qualia interiora ejus; per ‘vocem’ enim in Verbo significatur vox interior, quae est cogitatio, inde quale interius quoad verum aut falsum, nam ex hoc aut illo est cogitatio, videatur n. 219, 220, 3563, 7573, 8813, 9926; per ‘vociferationem’ autem significatur articulatum soni, sive 7 loquelae sit, sive cantus, sive 8 clamoris, quod ex cogitatione, quae est vox interior, procedit; inde per ‘audire vocem in vociferatione’ significatur apperceptio qualia interiora sunt, ex sono ut indice; sonus enim sive loquelae sit, sive cantus, sive clamoris, procedit ex interiore affectione et cogitatione, haec et illa insunt sono, et quoque appercipiuntur ab illis qui attendunt et reflectunt; ut pro exemplo, si iracundum sit, si minans, si amicum, si clemens, si 9 laetum, si 10 lugubre, et sic porro; in altera vita tam exquisite ut ex sono unius vocis 11 appercipiatur ab angelis qualis aliquis est quoad interiora sua; haec nunc sunt quae significantur per ‘audire vocem populi in vociferatione 12 ejus’.

V:

1. esset

2. The Manuscript inserts, de qua sequitur.

3. erat to appercipiens in line 9 comes at the end of in the Manuscript and is preceded by: quod dicatur de Joschua, est quia per illum repraesentatur Verum Verbi ministrans,

4. fuit

5. repraesentatur

6. seu qualia essent interiora illius gentis

7. loquela, in the Manuscript, the First Latin Edition.

8. clamor

9. The Manuscript inserts exultans et.

10. The Manuscript inserts gemens et.

11. percipiatur

12. sua

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.