Bibliorum

 

Deuteronomium 32:28

Study

       

28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #861

Studere hoc loco

  
/ 962  
  

861. (Vere. 9.) "Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam," significat quod excitati a Draconicis spernerent omne verum Ecclesiae, et conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, et ipsam ejus doctrinam de Domino et de Vita. - Per "ascendere super latitudinem terrae" significatur spernere omne verum Ecclesiae, nam per "ascendere super" significatur superscandere et praeterire, ita spernere; et per "latitudinem terrae" significatur verum Ecclesiae, de quo sequitur: per "circumdare castra sanctorum" significatur obsidere et velle destruere omnia Ecclesiae Novae, de quibus in sequenti articulo: et per "urbem dilectam" significatur doctrina Novae Ecclesiae; quod per "urbem' significetur Doctrina Ecclesiae, videatur supra (194, 501, 502, 712), quae "dilecta" vocatur, quia agit de Domino et de Vita, est enim Doctrina Novae Hierosolymae quae hic intelligitur. Quod haec per illa verba significentur, nemo potest videre nisi per Sensum spiritualem Verbi, non enim potest in alicujus cogitationem venire, quod per "latitudinem terrae" significetur verum Ecclesiae, quodque per "castra sanctorum" significentur omnia Ecclesiae Novae, tam vera quam bona ejus, et quod per "urbem" significetur doctrina ejus: quare ne mens in dubio haereat, necessum est ut demonstretur quid "latitudo" et quid "castra sanctorum" in spirituali Sensu significant, ex quibus postea videri potest quod talis sit illorum verborum sensus. Quod "latitudo terrae" significet verum Ecclesiae, est quia in mundo spirituali sunt quatuor plagae, Oriens, Occidens, Meridies et Septentrio, et Oriens et Occidens faciunt longitudinem ejus, ac Meridies et Septentrio latitudinem ejus; et quia in Oriente et Occidente habitant qui in bono amoris sunt, et ideo per "Orientem" et "Occidentem" significatur bonum, inde similiter per "longitudinem;" et quia in Meridie et Septentrione habitant qui in veris sapientiae sunt, et ideo per "Meridiem" et "Septentrionem" significatur verum, inde similiter per "latitudinem:" sed de his videantur plura in Opere De Caelo et Inferno Londini 1758 edito (141-153). Quod per "latitudinem" significetur verum, constare potest ex his locis in Verbo:

Jehovah, "non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in Latitudine pedes meos," (Psalm. 31:9 (B.A. 8));

"Ex angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine," (Psalm. 118:5);

"Jehovah eduxit me in Latitudinem, eripuit me," (Psalm. 18:20 (B.A. 19));

"Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae," (Habakuk 1:6);

"Aschur ibit per Jehudam, mundabit et transibit, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis," (Esaias 8:8);

"Jehovah pascet eos sicut ovem in latitudine," (Hoschea 4:16).

(Praeter alibi, ut Psalm. 4:2 (B.A. 1); Psalm. 66:12; Deuteronomius 33:20).

Nec aliud intelligitur per Latitudinem Urbis Novae Hierosolymae, (Apocalypsis 21:16);

cum enim per "Novam Hierosolymam" intelligitur Nova Ecclesia, non potest per "latitudinem et longitudinem ejus" significari latitudo et longitudo, sed verum et bonum ejus; haec enim sunt Ecclesiae: ut quoque apud Sachariam:

Dixi Angelo, "Quo tu pergis. Dixit, Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta Latitudo ejus, et quanta longitudo ejus," (2:6 (B.A. Sachariam 2:2));

Similiter per "latitudines et longitudines" novi Templi et novae Terrae, apud Ezechielem 40-47).

Tum etiam per "longitudines et latitudines" Altaris holocausti, Tabernaculi, Mensae super qua panes, Altaris suffitus, et Arcae inibi; et quoque per "longitudines et latitudines" Templi Hierosolymitani, et per plurium aliorum, quae per mensuras designata sunt.

  
/ 962