Bibliorum

 

Daniel 11:23

Study

       

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

Bibliorum

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #142

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

142. Vers. 19, 20. Et formavit Jehovah Deus ex humo omnem bestiam agri, et omnem avem caelorum, et adduxit ad hominem ad videndum quid vocaret id; et quicquid vocabat id homo, animam viventem, id nomen ejus. Et vocabat homo nomina omni bestiae, et avi caelorum, et omni ferae agri; et homini non invenit auxilium tanquam apud illum. Per ‘bestias’ significantur caelestes affectiones; per ‘aves caelorum’ spirituales; seu per ‘bestias’, quae sunt voluntatis, per ‘aves’, quae sunt intellectus: ‘adducere ad hominem ad videndum ut vocaret nomine’ est dare ei nosse quales sunt; ‘quodque vocaverit nomina’ est quod cognoverit quales essent: et tametsi noverit quales affectiones boni et cognitiones veri a Domino donatae, essent, usque affectabat proprium, quod exprimitur per idem ac prius, quod ‘non invenerit auxilium tanquam apud illum’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.