Bibliorum

 

Daniel 11:23

Study

       

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

Bibliorum

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10022

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10022. ‘Ante tentorium conventus’: quod significet ad purificationem, receptionem veri e caelo, et conjunctionem ejus cum bono, constat ex repraesentatione ‘tentorii conventus’ quod sit caelum ubi Dominus, de qua n. 9457, 9481, 9485; quod purificatio, implantatio veri, et conjunctio ejus cum bono, hic quoque significetur, est quia juvencus adducebatur illuc ut sacrificaretur, et per sacrificia significatur tam purificatio quam implantatio veri et boni, et conjunctio illorum; quod per sacrificia repraesentatae fuerint purificationes a malis et falsis, ac expiationes, videatur n. 9990, 9991, et quod per locum ante tentorium, qui vocatur ostium ejus, repraesentaretur 1 conjunctio veri et boni, quae conjugium caeleste vocatur, n. 10001; inde nunc est quod per ‘appropinquare facies juvencum ante tentorium conventus’ significetur applicatio externi seu naturalis hominis qualis in sua infantia, ad purificationem ejus a malis et falsis, et sic ad receptionem veri e caelo, et conjunctionem ejus cum bono.

[2] Quia de sacrificiis et holocaustis in nunc sequentibus in hoc capite agitur, dicetur quid per illa in genere repraesentatum est: per holocausta et 2 sacrificia in genere repraesentata est purificatio a malis et falsis, et quia purificatio repraesentata est 3 , etiam repraesentata est implantatio boni et veri a Domino, et quoque conjunctio eorum; nam quando homo purificatus est a malis et falsis, quod fit per remotionem eorum, tunc influit bonum et verum a Domino, et quantum bonum et verum in eo statu influunt, tantum implantantur, et tantum conjungantur; Dominus enim jugiter adest cum bono et vero apud unumquemvis hominem, sed non recipitur nisi quantum mala et falsa removentur, ita quantum homo ab illis purificatur; conjunctio veri et boni 4 est regeneratio; inde constare potest quid per holocausta et per sacrificia in genere repraesentatum fuit 5 ; quid autem in specie, constat ex diversae speciei animalibus quae sacrificabantur.

[3] Quia illa tria, nempe purificatio a malis et falsis, implantatio veri et boni, ac conjunctio eorum, repraesentata sunt per sacrificia et holocausta, ideo per illa etiam significatur omnis cultus ex vero fidei et 6 bono amoris, n. 6905, 8680, 8936, nam omnis cultus pro fine habet ut homo a malis et falsis purificetur, consequenter ut ei bona et vera a Domino implantentur, et sic regeneretur, quod fit per conjunctionem eorum; conjunctio eorum est caelum seu regnum Domini 7 apud hominem.

V:

1. repraesentatur in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts per.

3. per illa repraesentata est purificatio

4. eorum

5. fuerit

6. ex

7. Dei

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.