Bibliorum

 

Daniel 11

Study

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

Bibliorum

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8137

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8137. ‘Et glorificabor’: quod significet quod visuri effectum Divinum ex Divino Humano Domini in dissipatione falsi, constat ex significatione ‘glorificari’, cum de Jehovah seu Domino, quod sit effectus Divinus, hic ex Divino Humano Ipsius, quia Dominus per quod venit in mundum, et assumpsit Humanum, et Hoc Divinum fecit, in inferna conjecit omnia 1 mala et falsa, ac caelos redegit in ordinem, et quoque liberavit illos qui ab Ecclesia spirituali e damnatione, videatur n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 8018; haec in genere significantur 2 per ‘glorificari’, 3 hic autem significatur quod illi qui infestaverunt probos conjicerentur in infernum, ac ibi circumfunderentur falsis sicut ab aquis maris, et hoc ut effectus Divinus ex sola praesentia Domini.

[2] Ut sciatur quomodo cum hoc se habet, 4 ulterius explicabitur: sunt inferna tot numero quot sunt genera et species malorum; quodlibet infernum est separatum ab altero, 5 sicut per nimbos, nubes, seu aquas; mala et falsa in altera vita apparent coram oculis spirituum sicut nimbi et nubes, et quoque sicut aquae; falsa ex malis illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt et vixerunt male, sicut aquae, 6 falsa autem ex malis illorum qui ab Ecclesia caelesti, sicut nimbi; talibus circumfusi apparent illi qui in infernis, ubivis cum differentia 7 quoad quantum et quale, densum et tenue, caliginosum et obscurum, hoc secundum genus et speciem falsi ex malo; infernum ubi illi qui in fide separata a charitate et in vita mali vixerunt, est circumfusum sicut ab aquis maris; falsa mali quidem illis qui ibi sunt non apparent sicut aquae, sed illis qui extra aspiciunt; supra illud mare, ubi illi, sunt inferna adulterorum; causa quod ibi supra sint, est quia adulteria in sensu interno sunt 8 adulterationes 9 boni et inde 10 perversiones veri, ita mala ex quibus falsa contra vera et bona fidei, n. 2466, 2729, 3399; 11 qualia falsa apud illos sunt qui in inferno infra, et vixerunt contra verum Ecclesiae, ac bonum ejus prorsus nihili fecerunt, et quia hoc nihili fecerunt, etiam adulteraverunt et perverterunt omne id in Verbo, 12 quod ibi de bono, hoc est, de charitate erga proximum et de amore in Deum, 13 dicitur.

[3] Quod glorificationem in Pharaone et in exercitu illius attinet, est illa hic immersio in infernum illud, et circumfusio ab aquis sicut maris, 14 ex sola praesentia Domini, ut supra dictum; mali enim praesentiam Domini, hoc est, praesentiam boni et veri quae ab Illo, fugiunt, nam ad solum affluxum illorum horrent, et cruciantur, et quoque ex praesentia illa circumfunduntur suis malis et falsis, nam tunc erumpunt ab illis; ac illa cingunt et interponuntur ne Divinum influat 15 et ex illo crucientur; hic effectus Divinus est qui hic per glorificationem in Pharaone et in ejus exercitu significatur; quod ille 16 effectus sit ex Divino Humano Domini, est, ut supra dictum, quia per id quod Dominus in mundum venit, et 17 assumpsit Humanum, et Hoc Divinum fecit, omnia falsa et mala in infernum 18 conjecit, ac vera et bona in caelis in ordinem redegit, et illos qui ab Ecclesia spirituali e damnatione liberavit.

V:

1. falsa et mala

2. The Manuscript inserts hic.

3. in specie

4. hic

5. The Manuscript inserts et separatur.

6. et falsa

7. secundum genus et speciem mali ac inde falsi

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. ac perversiones boni

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. quales apud illos qui in interno infra, qui

12. ubi

13. agitur

14. sunt illa effectus praesentiae

15. ac cruciet

16. The Manuscript places this after sit but deleted.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. conjecta sint, et vera ac bona in coelis in ordine redacta, et quod illi qui ab Ecclesia spirituali liberati e damnatione sint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.