Bibliorum

 

Daniel 11

Study

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

Bibliorum

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6516

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

6516. ‘In sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Canaan, ibi sepelias me’: quod significet quod resuscitanda, nempe Ecclesia, ubi prior fuerat, constat ex significatione ‘sepulcri et sepeliri’ quod sit resuscitatio, de qua n. 5551, et ex significatione ‘terrae Canaanis’ quod sit regnum Domini et Ecclesia, de qua n. 1413, 1437, 1607, 1866, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447. 1 Causa quod Jacob in terra Canaane ubi Abraham et Jishak, et non alibi sepeliri 2 voluerit, erat quia posteri 3 ejus illam possessuri essent, et sic inter suos 4 cubaret; at 5 in sensu interno non id sed aliud 6 significabatur, nempe regeneratio et resurrectio, quia ibi Ecclesia, nam per ‘sepulturam’ in sensu interno significatur regeneratio et resurrectio, n. 2916, 2917, 4621, 5551, et per ‘terram Canaanem’ Ecclesia, ut patet ex locis hic supra citatis; perque ‘Abrahamum, Jishakum, et Jacobum’ Dominus quoad Ipsum Divinum, ac Divinum Humanum, ac in sensu respectivo regnum Domini quoad internum et externum ejus, n. 1965, 1989, 2011, 7 3245, 3305 fin. , 4615, 6098, 6185, 6276; hoc nunc in sensu interno per sepulturam illorum ibi significatur; inde apud Judaeos, qui resurrectionem credunt, adhuc manet opinio quod tametsi alibi sepulti, usque ibi resurrecturi sint.

[2] Quod dicatur quod Ecclesia resuscitanda ubi prior fuerat, est quia Ecclesia Domini ab antiquissimis temporibus ibi fuerat, videatur n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136; inde quoque erat quod Abraham illuc ire jussus sit tum quoque quod posteri Jacobi illuc introducti sint, et hoc non ob causam 8 quia terra illa sanctior esset reliquis sed quia ab antiquissimis temporibus omnia loca ibi, tam provinciae quam urbes, tum quoque montes et fluvii, repraesentativa 9 erant talium quae sunt regni Domini, ac ipsa nomina quae illis indita, 10 involvebant talia; nam unumquodvis nomen quod alicui loco, et quoque personae, e caelo datur, involvit caeleste et spirituale; et cum datum est e caelo, tunc 11 percipitur ibi; et Antiquissima Ecclesia, quae caelestis et communicationem habuit cum caelo, fuit quae nomina indiderat; causa 12 ergo quod ibi iterum Ecclesia, erat quia Verbum daretur in quo omnia et singula repraesentativa et significativa essent spiritualium et caelestium, et sic Verbum in caelo intelligeretur aeque ac in terra; quod nequaquam fieri potuit nisi nomina locorum et personarum etiam significarent; inde est quod illuc introducti fuerint posteri Jacobi, et inde ibi exsuscitati prophetae per quos Verbum scriptum, et quoque ideo apud posteros Jacobi 13 repraesentativum Ecclesiae institutum est; inde patet cur dictum sit quod resuscitanda Ecclesia ubi prior fuerat.

[3] Quod nomina quae in Verbo, significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4442, 5225, praeter perpluries ubi explicatum est quid significant; at quod nomina quae in Verbo, percipiantur in caelo quid significant, et hoc absque instructione, est arcanum quod adhuc nemo scit, quare dicendum: cum legitur Verbum tunc Dominus influit et docet; sunt quoque, quod mirabile, in mundo spirituali scripturae, quas aliquoties vidi et quas legere potui sed non intelligere, verum a spiritibus bonis et angelis intelliguntur clare, quia concordant cum lingua eorum universali; et scire datum est quod singulae voces ibi, usque ad singulas syllabas, involvant talia quae mundi illius sunt, ita spiritualia, et quod ibi percipiantur ex aspiratione, et ex affectione resultante ex enuntiatione earum, ita ex mitiore et asperiore emodificatione; sed hoc fortassis vix aliquis crediturus est; 14 hoc detectum est ut sciatur quod nomina in Verbo, quia inscripta sunt in caelo, percipiantur ilico ibi quid significant.

V:

1. Quod Abraham, Jischak et Jacob

2. voluerint, erat causa

3. eorum ex Jacobo terram

4. cubare voluerint

5. The Manuscript inserts per sepulturam eorum ibi aliud.

6. significatur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. quod

9. fuerunt after Domini

10. involverint

11. The Manuscript inserts id.

12. itaque

13. The Manuscript inserts ibi.

14. haec detecta sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.