Bibliorum

 

Daniel 11

Study

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

Bibliorum

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3373

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

3373. ‘Et semini tuo’: quod significet verum, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit verum, de qua n. 29, 255, 1025, 1447, 1610, 1 1940, 1848, 3310; ita verum quod a Divino Domini, quod est ‘semen tuum’. Qui Verbum modo secundum sensum litterae capiunt, non aliter scire possunt quam quod ‘semen’ sit posteritas, proinde hic posteritas Jishaki ex Esavo et Jacobo, principaliter ex Jacobo, quia in illa gente fuit Verbum, et historica de illis tot ibi existant; sed in sensu interno per ‘semen’ non aliqua posteritas ex Jishako intelligitur, sed omnes illi qui filii sunt Domini, ita filii regni Ipsius, seu quod idem, qui in bono et vero sunt quae a Domino; et quia illi sunt ‘semen’, sequitur quod ipsum bonum et verum a Domino sit ‘semen’, nam inde sunt filii, quapropter etiam ipsa vera quae a Domino vocantur ‘filii regni’, apud Matthaeum,

Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus, semen sunt filii regni, 13:37, 38;

inde quoque in genere per ‘filios’ significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623:

[2] quisque, 2 qui aliquantum altius seu interius cogitat, scire potest 3 quod per semen Abrahami, Jishaki et Jacobi quod toties nominatur, et de quo toties dicitur quod benediceretur, et hoc prae omnibus gentibus et populis in orbe terrarum, in Divino Verbo non significari possit posteritas eorum, hi enim inter omnes gentes omnium minime in 4 bono amoris in Dominum et 5 charitatis erga proximum fuerunt, immo nec in aliquo vero fidei; nam quid Dominus, quid Ipsius regnum, ita quid caelum, et quid vita post mortem, prorsus nesciebant, tam quia non scire volebant, quam quia si resciverint de illis, corde suo prorsus negavissent, ac ita bona et vera interiora profanavissent, sicut exteriora per id quod toties aperti idololatrae facti sint, quae causa est quod tam raro aliqua interiora in Verbi Veteris Testamenti sensu litterae exstent; 6 quia tales erant, ideo Dominus de illis ex Esaia, dixit, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, Joh. 12:40;

et de illis, cum se dixerunt semen Abrahami esse, Dixerunt, Semen Abrahami sumus; pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, Joh. 8:33, 39, 44; per ‘Abrahamum’ hic etiam intelligitur Dominus, ut ubivis in Verbo; quod Ipsius non semen aut filii fuerunt sed ex diabolo, manifeste dicitur: inde patet evidenter quod per ‘semen Abrahami, Jishaki et Jacobi’ in Verbo 7 et historico et prophetico nullatenus intelligantur illi, nam Verbum ubivis Divinum est, sed omnes qui ‘semen Domini’ sunt, hoc est, qui' in bono et vero fidei in Ipsum: quod a Domino solo semen caeleste, hoc est, omne bonum et verum, videatur n. 1438, 1614, 2016, 2803, 2883, 2883, 2891, 2892, 2904, 3195.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has si

3. The Manuscript has quod per semen quod toties dicitur de Abrahamo, Jischako et Jacobo in Divino Verbo, non significari possit posteritas eorum, quae benediceretur prae omnibusaliisgentibus et populis in tellure, illa eorum posteritas

4. The Manuscript has amore

5. The Manuscript has in charitate

6. The Manuscript has quare de illis ita Dominus, Joh. 21:33, 39, 44.

7. The Manuscript has ubicunque dicitur sive in historico sive in prophetico

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.