Bibliorum

 

Amos 5:3

Study

       

3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #85

Studere hoc loco

  
/ 118  
  

85. Quod binae tales expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret. Sed ut tollatur dubium, velim loca afferre ubi "Judicium et Justitia" simul dicuntur, tum ubi "Gens et Populus," ut et ubi "Gaudium et Laetitia." Loca ubi "Judicium" et simul "Justitia" nominantur, haec sint:-

"Urbs... plena erat judicio, justitia pernoctabat" (Esaias 1:21).

"Zion in justitia redimetur, et reduces ejus in judicio" (Esaias 1:27).

"Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificetur in justitia" (Esaias 5:16).

Sedebit "super throno Davidis et super regno ejus, ad stabiliendum illud... in judicio et in justitia" (Esaias 9:6). 1

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, et implevit terram 2 judicio et justitia" (Esaias 33:5).

"Dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope est salus mea... ut justitia mea reveletur" (Esaias 56:1).

"Quasi gens quae justitiam fecit, et judicium Dei sui non deseruit: rogent... judicia justitiae" (Esaias 58:2).

"Jura per vivum Jehovam in... judicio et in justitia" (Jeremias 4:2).

"De hoc glorietur qui gloriatur, ... quod Jehovah faciat... judicium et justitiam in terra" (Jeremias 9:23). 3

"Facite 4 judicium et justitiam... Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio... Nonne pater tuus... fecit judicium et justitiam, et tunc bene illi?" (Jeremias 22:3, 13, 15). 5

"Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex... et faciat judicium et justitiam in terra" (Jeremias 23:5; 33:15).

"Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam" (Ezechiel 18:5).

Si impius "reversus fuerit, et fecerit judicium et justitiam, non fiet mentio contra eum, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet" (Ezechiel 33:14, 16, 19).

"Desponsabo Me tibi 6 in aeternum... in justitia et in judicio; et in misericordia et in miserationibus" (Hoschea 2:19).

"Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis" (Amos 5:24).

"Convertistis judicium in fel, et fructum justitiae in absinthium" (Amos 6:12).

Jehovah "litiget litem meam, et faciat judicium mihi, et educat me in lucem, et videam justitiam Ipsius" (Micham 7:9).

"Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna" (Psalmus 36:7). 7

Jehovah "educet sicut lucem justitiam tuam, 8 et judicium (tuum) sicut meridiem" (Psalmus 37:6).

Jehovah "judicabit populum suum 9 in justitia, et miseros 10 suos in judicio" (Psalmus 72:2).

"Justitia et judicium fulcrum throni tui" ( 11 Psalmus 89:15). 12

"Cum didicero judicia justitiae tuae... Septies in die laudo Te, super judiciis justitiae tuae" (Psalmus 119:7, 164).

Gad "justitiam Jehovae facit, et judicium Ipsius cum Israele" (Deuteronomius 33:21).

Spiritus veritatis "arguet mundum... de justitia et de judicio" (Johannes 16:8, 10).

(Et alibi.)

Quod judicium et justitia toties dicantur, est quia judicium dicitur de veris, et justitia de bono; quare per "facere judicium et justitiam" etiam intelligitur facere ex vero et ex bono. Quod judicium dicatur de vero, et justitia de bono, est quia regimen Domini in regno spirituali vocatur judicium, et regimen Domini in regno caelesti vocatur justitia (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno 214-215). Quia judicium dicitur de vero, ideo in quibusdam locis dicitur

"Veritas et justitia" (ut Esaias 11:5; Psalmus 85:12; 13 et alibi).

V:

1. B. A. habet Esaias 9:7 pro "Esaias 9:6"

2. "terram:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 2235, ubi legimus "Zionem," quod textum Hebraicum rectius interpretatur."

3. B. A. habet Jeremias 9:24 pro "Jeremias 9:23"

4. Facite pro "Facito" (vide Arcana Coelestia 4844)."

5. 22 pro "32"

6. "Me tibi:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 9182, ubi legimus "te Mihi," quod textum Hebraei, rectius interpretatur."

7. B. A. habet Psalmus 36:6 pro "Psalmus 36:7"

8. tuam pro "suam" vide Arcana Coelestia 1458)."

9. "suum"- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuum rectius interpretaretur textum Hebraeum."

10. "suos- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuos rectius interpretaretur textum Hebraeum."

11Psalmus 89:15 (B. A. 14) pro "Psalmus 79:5"

12. B. A. habet Psalmus 89:14 pro "Psalmus 89:15"

13. B. A. habet Psalmus 85:11 pro "Psalmus 85:12"

  
/ 118  
  

Bibliorum

 

Jeremias 4

Study

   

1 Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere : si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.

2 Et jurabis : Vivit Dominus ! in veritate, et in judicio, et in justitia : et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.

3 Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.

4 Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.

5 Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite : loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite : Congregamini, et ingrediamur civitates munitas.

6 Levate signum in Sion, confortamini, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam.

7 Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem : civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore.

8 Super hoc accingite vos ciliciis, plangite, et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.

9 Et erit in die illa, dicit Dominus : peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetæ consternabuntur.

10 Et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens : Pax erit vobis : et ecce pervenit gladius usque ad animam ?

11 In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.

12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

13 Ecce quasi nubes ascendet : et quasi tempestas currus ejus, velociores aquilis equi illius. Væ nobis ! quoniam vastati sumus.

14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias : usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?

15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.

16 Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam :

17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.

18 Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi : ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.

19 Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.

20 Contritio super contritionem vocata est : et vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meæ.

21 Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinæ ?

22 quia stultus populus meus me non cognovit. Filii insipientes sunt et vecordes : sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.

23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili : et cælos, et non erat lux in eis.

24 Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt.

25 Intuitus sum, et non erat homo : et omne volatile cæli recessit.

26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.

27 Hæc enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.

28 Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.

29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas : ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo.

30 Tu autem vastata, quid facies ? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris : contempserunt te amatores tui, animam tuam quærent.

31 Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ : vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos !