Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #400

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

400. "Et ecce terrae motus magnus factus est." - Quod significet statum ecclesiae prorsus immutatism, constat ex significatione "terrae motus", quod sit mutatio status ecclesiae, "terra" enim est ecclesia, et "motus" est mutatio status.

(Quod "terra" sit ecclesia, videatur supra, n. 304; et quod motus" sit mutatio status, in Arcanis Caelestibus, n. 1273-1275, 1377, 3356.) Quod haec praedictio, quae significatur per "apertum sigillum sextum", involvat quod ecclesiae status prorsus immutatus sit, patet a praecedentibus et a sequentibus in eo capite; in praecedentibus praedictum est quod perierit intellectus Verbi quoad bonum, et dein quoad verum, et tandem quod nullus intellectus Verbi esset ex malis vitae et inde falsis doctrinae; quod intellectus Verbi deperditus sit quoad bonum, significatum est per "equum rufum", qui visus est exire ex aperto sigillo libri (de quo supra, n. 364); quod intellectus Verbi deperditus sit quoad verum, significatum est per "equum nigrum" visum (de quo supra, n. 372); et quod inde nullus intellectus Verbi esset ex malis vitae et falsis doctrinae, significatum est per "equum pallidum" (de quo supra, n. 381); inde nunc sequitur quod status ecclesiae prorsus immutatus sit; haec a praecedentibus: a sequentibus etiam, nam dicitur quod "sol factus sit niger tanquam saccus cilicinus, et luna facta sit sicut sanguis", et quod "stellae caeli ceciderint in terram", praeter plura, per quae significatur quod non amplius aliquod bonum amoris nec verum fidei, nec aliquae cognitiones boni et veri essent; ex quibus etiam patet quod per "terrae motum magnum" hic significetur quod ecclesiae status prorsus immutatus sit.

[2] Praeterea, quod "terrae motus" significet mutationem status ecclesiae, ex pluribus locis in Verbo constat, quorum aliqua in sequentibus adducentur.

Quod "terrae motus" id significet, est ex apparentiis in mundo spirituali. In eo mundo aeque sunt terrae, valles, colles, montes, ut in mundo naturali; et super illis habitant spirituum et angelorum societates. Illa loca, antequam super illis formatum est novum caelum, visa sunt insignes mutationes subire; quaedam apparuerunt subsidere, quaedam concuti et commoveri, et quaedam convolvi sicut solet volumen libri convolvi, et auferri; et quaedam quassari et tremere sicut a terrae motu magno: haec mihi saepe visa sunt antequam novum caelum formatum est, et semper indicia fuerunt quod status ecclesiae ibi immutatus sit; quando quassata fuerunt et tremuerunt sicut a terrae motu, indicium fuit quod ibi status ecclesiae mutatus sit, et in quantum mutatus constabat a terrae motus quanto et quali; et quando ecclesiae status apud illos plane conversus est a bono in malum et a vero in falsum, tunc apparuit terra ibi convolvi sicut volumen libri et auferri; haec intelliguntur per verba in versu hujus capitis, nempe, "Et caelum abscessit tanquam liber convolutus."

Similia etiam visa sunt Johanni; nam is, cum illa vidit, fuit in spiritu, ut quoque ipse dicit (cap. 1:10; 4:2);

et qui videt in spiritu, is videt quae existunt et apparent in mundo spirituali. Ex his nunc etiam patet quod per "terrae motum" significetur mutatio status ecclesiae, nempe a bono in' malum et a vero in falsum.

[3] Quod per "terrae motus" et "contremiscentias" non aliud in Verbo intelligatur, constare etiam potest a sequentibus his locis:

Apud Joelem,

"Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum" (2:10):

per "terram" et per "caelos" hic, ut pluries alibi, significatur ecclesia, per "terram" ecclesia externa, et per "caelos" ecclesia interna; per ecclesiam externam intelligitur cultus ex bono et vero in naturali homine, et per ecclesiam internam bonum amoris et fidei, quod in spirituali homine, ex quo cultus; datur enim homo internus et externus, seu spiritualis et naturalis, ita quoque ecclesia, nam ecclesia est in homine et ex hominibus in quibus ecclesia: immutatio et perversio ecclesiae significatur per quod "commota sit terra et contremuerint caeli"; per quod "sol et luna atrati sint" significatur quod non bonum amoris et verum fidei; et per quod "Stellae contraxerint splendorem suum" significatur quod non amplius aliquae cognitiones veri et boni.

[4] Apud Esaiam,

"Rarum reddam virum hominem prae auro puro;... propterea commovebo caelum, et commovebitur terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, in die excandescentiae irae Ejus" (13:12, 13):

per "virum hominem "intelligitur intelligentia, et per" rarum reddere illum prae auro puro" intelligitur quod intelligentia vix amplius; per intelligentiam intelligitur intelligentia ex veris, nam ex veris est omnis intelligentia: "propterea commovebo caelum, et commovebitur terra e loco suo", significat quod dissipatum sit bonum amoris et verum fidei, et quod cultus in externis inde; per "caelum" et "terram" significatur hic ut supra internum et externum ecclesiae; internum ecclesiae est bonum amoris et bonum fidei, et externum ejus est cultus inde, nam quale est internum hominis ecclesiae tale est externum ejus; hoc non aliunde procedit quam ex interno; absque hoc est cultus externus inanimatus, et vox absque spiritu, et cogitatio ex qua vox, ac voluntas ex qua gestus, absque vita; nam non inest spirituale ex quo vita: quid per "indignationem Jehovae et excandescentiam irae Ejus" significatur, dicetur in explicatione ad versum 17, infra.

[5] Apud eundem,

"Cataractae ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae, confringendo confracta est terra, ... commovendo commota est terra, nutando nutat terra sicut ebrius, ... vacillat sicut tugurium, et gravis super illam praevaricatio ejus, et cadet et non addet resurgere amplius" (24:18-20):

quod haec non de terra sed de ecclesia dicta sint, manifeste patet, nam quis potest intelligere quod fundamenta terrae concussa sint, quod terra commota, nutet sicut ebrius, vacillet sicut tugurium? Sed quisque illa potest intelligere dum pro "terra" cogitatur ecclesia: quod per illa verba significetur immutatio et perversio ejus, patet, nam dicitur, "Gravis super illam praevaricatio ejus, et cadet et non resurget amplius"; et per "cataractas" quae ab alto apertae sunt, etiam intelligitur inundatio mali et falsi.

[6] Apud Davidem,

"Concussa et commota est terra, et fundamenta montium tremuerunt..., quia exarsit illi" (Psalmuss 18:7, 8 [B.A. 6, 7]):

per haec non intelligitur quod terra et fundamenta ejus concussa et commota sint, sed quod ecclesia, et quod vera super quibus fundatur; "terra" enim significat ecclesiam, et "fundamenta montium" significant vera super quibus fundatur, quae sunt vera ex bono; "quia exarsit Ipsi" significat simile quod in Verbo "excandescentia Jehovae." Quod "terra concutiatur et commoveatur", et quod "fundamenta montium tremiscant", est ex apparentiis in mundo spirituali; ita enim ibi fit quando status ecclesiae mutatur apud illos qui ibi habitant. Praeterea sub montibus ibi sunt illi qui in veris sunt; nam omnes habitationes angelorum in eo ordine sunt ut super montibus sint qui in bono amoris in Dominum sunt, et infra illos qui in veris ex illo bono; quando status horum quoad vera mutatur, tunc contremiscunt habitationes horum, ita fundamenta montium. Quod talia sint in mundo spirituali, et quod ex mutationibus status ecclesiae apud illos talia existant, nemo scit nisi cui revelatum est.

[7] Apud Nahum,

"Montes contremiscunt coram" Jehovah, "et colles liquefiunt, et comburitur terra coram Ipso, et orbis et omnes habitantes in. .. excandescentia Ipsius effunditur sicut ignis, et petrae evertuntur coram Ipso" (1:5, 6):

"montes" significant ecclesiam ubi amor in Dominum est, et "colles" ecclesiam ubi amor erga proximum; inde per "montes" significatur amor in Dominum, et per "colles" amor erga proximum; causa est quia angeli qui in amore in Dominum sunt habitant super montibus, et qui in amore erga proximum super collibus: quando loco amoris in Dominum regnat amor sui, et loco amoris erga proximum regnat amor mundi, tunc dicuntur montes "contremiscere", et colles "liquefieri"; ita enim fit in mundo spirituali, sed non apud angelos qui in caelo sunt, sed apud spiritus qui sibi instar caeli fecerunt super montibus et collibus ante ultimum judicium: quia amor sui et mundi intelligitur, ideo dicitur "liquefieri", et quoque "comburitur terra coram Ipso, et orbis et omnes habitantes in eo", tum "excandescentia Ejus effunditur sicut ignis", "ignis" enim significat illos amores, et "liquefieri" ac "comburi" significat ab illis perire: per "petras" quae evertuntur, significantur vera fidei, ex causa quia illi qui in fide sunt, et ex obedientia, tametsi non ex charitate, bonum faciunt, super petris in mundo spirituali habitant.

[8] Apud Hiobum,

Jehovah "qui tremefacit terram e loco suo, ita ut columnae ejus contremiscant" (9:6);

et apud Jeremiam,

"Jehovah Deus in Veritate, Ille Deus vivus et Rex saeculi; ab ira Ipsius contremiscit terra, neque sustinere possunt gentes indignationem Ejus" (10:10):

per "terram" etiam hic significatur ecclesia, sed ecclesia ubi falsa; quae "contremiscere" dicitur quando falsa creduntur ac dicuntur vera: per "gentes" significantur mala falsi; dejectio eorum in infernum et exitium significatur per quod "gentes non possint sustinere indignationem Ejus": quia per "terram" hic significatur ecclesia ubi falsa, ideo dicitur "Deus in veritate, Ille Deus vivus et Rex saeculi"; Jehovah enim "Deus" et "Rex" dicitur ex Divino Vero, Deus vivus" ex Divino Vero in caelis, et "Rex saeculi" ex Divino Vero in terris; et quia in Verbo ubi agitur de vero etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste in singulis Verbi, et inde vicissim ubi de falso etiam de malo, ideo etiam additur de "gentibus", per quas significantur mala falsi. Quid mala falsi, quae fluunt ex falsis doctrinae, illustrabitur per hoc: ubi doctrina est quod sola fides salvet, et non bonum vitae, tum quod nihil mali imputetur ei qui fidem habet, et quod salvari possit homo per solam fidem etiam in extremis vitae suae modo tunc credat quod Dominus liberaverit omnes a jugo legis per impletionem ejus ac quod propitiaverit per sanguinem suum, tunc mala quae homo facit ex illa fide sunt mala falsi.

[9] Apud Ezechielem,

"In die quo veniet Gog super terram Israelis, ... ascendet excandescentia in ira mea; et in zelo meo et in igne indignationis loquar, Si non in die hoc fuerit terrae motus magnus super terra Israelis, ut contremiscant coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile reptans super terra, et omnis homo qui super faciebus terrae, et evertentur montes, et cadent gradus, et omnis murus in terram ruet" (38:18-20):

per "Gogum" significatur cultus externus absque interno, per "terram Israelis" significatur ecclesia; inde patet quid significat quod "in die illo veniet Gogus super terram Israelis": tunc erit terrae motus magnus" significat quod mutationem ecclesiae ac inversionem ejus; cultus enim externus omne suum habet ex cultu interno, adeo ut qualis hic talis ille; quare ubi non est cultus internus ibi est cultus externus non cultus, sed modo gestus et loquela; cogitatio quae simul adest, est ex sola memoria naturali, et affectio est ex corpore, qualis est coram homine ex habitu: per quod "contremiscent pisces maris, avis caelorum, fera agri, et omne reptile reptans super terra", significantur omnia hominis; nam per "pisces maris" significantur naturalia in communi, et in Specie scientifica ibi; per "aves caelorum" significantur intellectualia in communi, in specie cogitationes ex veris, hic autem ex falsis; per "feram agri" significatur affectio et cupiditas falsi et mali; et per "reptile reptans super terra" significatur sensuale quod est ultimum naturalis cum jucundis et scientificis ibi: et quia per illa significantur omnia hominis, ideo dicitur, "et omnis homo qui super faciebus terrae"; "omnis homo" in sensu spirituali est omne hominis quoad intelligentiam et sapientiam: quod "evertentur montes, cadent gradus, et omnis murus in terram ruet", significatur quod periturum omne bonum amoris, et omne verum ejus, et quod sic absque resistentia irrupturum sit omne malum et falsum; per "montes" significantur bona amoris, per "gradus" vera inde, et per "murum" tutamen; et ubi non tutamen, illuc irrumpit absque resistentia omne malum et falsum. Quis non videt quod non intelligantur pisces maris, aves caelorum, fera agri, et reptile terrae, quae contremiscent coram Jehovah?

[10] Apud Jeremiam,

"A voce casus" Edomi et habitatorum Themanis "contremuit terra, clamor, in mari Suph audita est vox ejus" (49:21):

per "Edomum et habitatores Themanis" non illi intelliguntur, sed mala et falsa opposita bonis et veris regni caelestis; inde per "a voce casus Edomi et habitatorum Themanis contremuit terra", significatur quod ecclesia mutata sit et perierit a malis et falsis illis: "clamor, in mari Suph audita est vox ejus, significat damnationem eorum; "mare Suph" est damnatio, "clamor" dicitur de damnatione mali, et "vox" de damnatione falsi.

(Quod "mare Suph" significet damnationem et infernum, videatur n. 8099.)

[11] Apud Davidem,

"Deus, deseruisti nos, rupturam fecisti in nobis, succensuisti, reduc nobis quietem; tremefecisti terram, diffregisti, sana fracturas ejus quia commota est" (Psalmuss 60:3, 4 [B.A. 1, 2]):

per "rupturam" significatur labefactatio ecclesiae, et inde perversio veri ac irruptio falsi; hoc itaque significatur per "tremefecisti terram, diffregisti", et per quod "terra commota sit"; "terra" est ecclesia.

[12] Apud Haggaeum,

"Adhuc semel, brevi illud, quando Ego commovens caelos et terram, et mare et aridam, et tunc commovebo omnes gentes, ut veniat electio omnium gentium, et impleam domum hanc gloria" (Haggaeum 2:6, 7):

haec dicta sunt de reaedificatione templi in Hierosolyma, et per "novum templum" ibi significatur nova ecclesia, quae instauranda a Domino; hoc intelligitur per "adhuc semel, brevi illud", et per quod "tunc commovebo omnes gentes, ut veniat eo electio gentium, et impleam domum hanc gloria"; per "gentes" et "electionem gentium" significantur omnes qui in bono (videatur supra, n. 175(a), 331), et per "domum" significatur ecclesia, ac per "gloriam" Divinum Verum. Nova illa ecclesia per "templum" describitur amplius in eo capite ita,

"Major erit gloria domus hujus posterioris quam prioris, ... nam in loco hoc dabo pacem" (2) vers. 9):

judicium quod praecedet in mundo spirituali describitur per quod "Ego commovens caelos et terram et mare et aridam", et per "caelos et terram" intelliguntur omnia interiora ecclesiae, et per "mare et aridam" omnia exteriora ejus.

[13] Apud Evangelistas,

"Excitabitur gens contra gentem, regnum contra regnum, erunt enim pestes, fames et terrae motus in variis locis" (Matthaeus 24:7, 8; Marcus 13:8; Luca 21:11):

per "excitabitur gens contra gentem et regnum contra regnum" significatur quod pugnaturum malum cum malo et falsum cum falso; per "gentem" significatur bonum ecclesiae et ill opposito sensu malum ejus, ac per "regnum" significatur verum ecclesiae, et in opposito sensu falsum ejus: per "erunt pestes, fames et terrae motus in variis locis" significatur quod non erunt amplius bona et vera ac cognitiones boni et veri, ac ita quod ecclesiae status sit mutatus, quod est "terrae motus." In his capitibus apud Evangelistas praedicuntur status successivi ecclesiae usque ad consummationem ejus, sed describuntur illi per meras correspondentias (quae explicantur in Arcanis Caelestibus, n.3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751- 1 3757, 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 2 4422, 4434).

[14] Memoratur etiam in Verbo quod terrae motus factus sit cum Dominus passus est super cruce, et quoque cum angelus descendit et devolvit lapidem ab ostio sepulchri; et per utrumque terrae motum significabatur mutatio status ecclesiae. De terrae motu cum Dominus passus est, ita legitur,

"Velum in templo disruptum est in duas partes a summo ad imum, et terra commota est, et petrae discissae sunt... Centurio et qui cum eo custodientes Jesum, videntes terrae motum, et quae facta sunt, perterriti sunt valde, dicentes, Revera Dei Filius erat Hic" (Matthaeus 27:51, 54):

et de terrae motu qui factus cum angelus descendit et devolvit lapidem ab ostio sepulchri, ita legitur,

Cum "venit Maria Magdalena et altera Maria visurae sepulchrum, et ecce terrae motus lactus est magnus; angelus enim Domini descendit e caelo, accedens devolvit lapidem ab ostio, et sedit super illo" (Matthaeus 28:1, 2):

illi terrae motus facti sunt ut indicaretur quod status ecclesiae tunc mutatus fuerit; Dominus enim per ultimam suam tentationem, quam sustinuit in Gethsemane et super cruce, vicit inferna, ac omnia ibi et in caelis in ordine posuit, et quoque Humanum suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit; ideo "terrae motus factus est", et "petrae discissae sunt." Quod "velum templi disruptum Sit in duas partes a summo ad imum", significabat quod Humanum suum Divinum factum sit; nam intra velum erat arca in qua Testimonium, et per "Testimonium" significabatur Dominus quoad Divinum Humanum suum (ut supra, n. 392 (b-e), ostensum videatur): "velum" significabat externum ecclesiae, quod apud Judaeos et Israelitas, quod obtexit oculos eorum, ut non viderent Dominum ac Divinum Verum seu Verbum in sua luce. Per "terrae motum magnum", qui factus est cum angelus descendit de caelo et devolvit lapidem ab ostio sepulchri, simile significatur, nempe quod status ecclesiae prorsus mutatus sit; Dominus enim tunc resurrexit,

et quoad Humanum suum suscepit omne dominium super caelum et terram, ut Ipse dicit apud Matthaeum (28:18):

quod "angelus devolverit lapidem ab ostio, et sederit super illo", significat quod Dominus amoverit omne falsum, quod intercluserat aditum ad Ipsum, et aperuerit Divinum Verum; "lapis" enim significat Divinum Verum, quod a Judaeis per traditiones falsificatum fuit; nam dicitur, quod

Pontifices et Pharisaei "obsignaverint lapidem cum custodia", (Matthaeus 27:66), at quod angelus e caelo amoverit eum et sederit super illo (28:2).

Sed haec pauca sunt quae dicta sunt de his terrae motibus, tum de velo templi, et de lapide ante ostium sepulchri; sunt usque plura quae per illa significantur, nam omnia et singula quae apud Evangelistas scripta sunt de Passione Domini involvunt arcana et significant.

Per "terrae motus" etiam alibi in Apocalypsi significantur mutationes status ecclesiae (Ut cap. 11:13, 16, 17, 19 3 ).

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #9286

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

9286. ‘Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno’: quod significet cultum Domini et gratiarum actionem permanentem ob liberationem a damnatione, constat ex significatione ‘feriari’ seu festum agere, quod sit cultus Domini ex laeto animo 1 ob liberationem a damnatione, de qua n. 7093, et ex significatione ‘tribus vicibus in anno’ quod sit status plenus usque ad finem, ‘tria’ enim significant plenum a principio ad finem, n. 788, 4495, 7715, 9198, et ‘annus’ integram periodum, n. 2906, 7839, 8070, hic itaque plenariam et integram liberationem; nam per festum azymorum significatur purificatio a falsis, per ‘festum messis’ implantatio veri in bono, et per ‘festum collectionis’ implantatio boni inde, ita plenaria liberatio a damnatione; nam cum homo purificatio est a falsis, et dein introductus per vera in bonum, et tandem cum in bono est, tunc est in caelo apud Dominum, proinde tunc est plene liberatus.

[2] Gradus successivi liberationis a damnatione se habent sicut gradus successivi regenerationis, nam regeneratio est liberatio ab inferno ac introductio in caelum a Domino; homo enim qui regeneratur, primum purificatur a falsis, dein apud illum vera fidei implantantur in bono charitatis, et demum implantatur ipsum hoc bonum, quo facto 2 homo regeneratus est, et tunc in 3 caelo apud Dominum; quapropter per ‘tria festa in anno’ 4 etiam significabatur cultus Domini et gratiarum actio ob regenerationem. Quia ob recordationem illorum 5 perennem illa festa instituta sunt, ideo dicitur cultus et gratiarum actio permanens, nam quae praecipua cultus 6 sunt continuo permansura sunt; quae continuo permanent sunt quae non solum memoriae sed etiam ipsi vitae inscripta sunt; et tunc dicuntur universaliter apud hominem regnare, videatur 7 n. 5949, 6159, 6571, 8853-8858, 8865.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts et gratiarum actio.

2. quod cum factum est

3. inque

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. horum

6. The Manuscript inserts Domini.

7. et quae sic universaliter regnant, de quibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #175

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

175. (a). "Et dabo illi potestatem super gentes." - Quod significet quod super mala apud se, quae tunc a Domino discutientur, constat ex significatione "gentium", quod sint mala (de qua sequitur); et ex significatione "dare potestatem super illas", quod sit quod illa, nempe mala, tunc a Domino discutientur: "potestatem habere" cum dicitur "super gentes", est discutere cum dicitur de malis; ita voces applicantur suis subjectis: quod discutientur a Domino, est quia Dominus discutit mala per vera; revelat illa prius per vera, et cum homo agnoscit illa, tunc Dominus discutit illa. (Quod solus Dominus id faciat, videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 200.) Pluries in Verbo nominantur "gentes et populi", et qui non scit aliquid de sensu spirituali seu interno Verbi, credit quod populi et gentes intelligantur, sed per "populos" intelliguntur illi qui in veris sunt, aut in opposito sensu qui in falsis, ac per "gentes" intelliguntur illi qui in bonis, aut in opposito sensu qui in malis; et cum per "populos" et "gentes" illi intelliguntur, etiam abstracte a personis per "populos" intelliguntur vera aut falsa, ac per "gentes" bona aut mala, nam verus sensus spiritualis est abstractus a personis, spatiis, temporibus, et similibus quae sunt propria Naturae;

[2] sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, est una cum illis, et sensus qui est una cum illis inservit pro basi sensui qui est absque illis: omnia enim quae in Natura sunt, ultima ordinis Divini sunt; ac Divinum non subsistit in medio, sed defluit usque ad sua ultima, et sic subsistit; inde est quod Verbum tale sit in littera, et nisi tale foret, non inserviret sapientiae angelorum, qui spirituales sunt, pro basi. Inde videri potest quantum errant qui contemnunt Verbum propter stylum.

Quod "gentes" significent illos qui in bono sunt, et abstracte bona, est quia homines antiquis temporibus vixerunt distincti in gentes, familias, et domos, et tunc amaverunt se mutuo et pater gentis totam gentem quae ex se erat, ita erat inter illos bonum amoris regnans; inde est, quod per "gentes" significentur bona. At cum in contrarium iverunt, quod factum est sequentibus aevis, cum imperia coeperunt, tunc per "gentes" significata sunt mala. (Sed plura de his videantur in opusculo De Telluribus in Universo, n. 49, 90, 173, 174.)

[3] Quod "gentes" in Verbo significent bona aut mala, ac "populi" vera aut falsa, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui.... Tunc videbis et afflues, .... et dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium 1 veniunt ad Te.... aperientur portae tuae jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges earum deducentur; nam gens aut regnum quae non servient Tibi peribunt; et gentes vastando vastabuntur.... Suges lac gentium, immo ubera regum suges.... Exiguus erit in mille, et paucus in gentem numerosam" (Esaiam 40 [3,] 5, 11, 12, 16, 22);

agitur ibi de Domino, et per "gentes" intelliguntur omnes qui in bono amoris sunt in Ipsum, et per "reges" omnes qui in veris fidei in Ipsum; inde patet quinam intelliguntur per "gentes" quae "ambulabunt ad lucem tuam" et per "exercitum gentium" quae "adducentur", et quinam per "reges qui ambulabunt ad splendorem ortus tui", et per "reges gentium" qui "deducentur"; et quid intelligitur per quod "suges lac gentium, et ubera regum" ("lac" est jucundum boni amoris, similiter "ubera" quia ex illis lac); multiplicatio veri et fructificatio boni describitur per quod "exiguus erit in mille, et paucus in gentem numerosam": per "gentes" autem "quae vastabuntur", intelliguntur omnes qui in malis sunt, et quoque ipsa mala.

[4] Apud eundem,

"Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos tollam signum meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportent; et erunt reges nutritii tui, et principes feminae lactatrices tuae; facies (ad) terram incurvabunt Tibi" (49:22, 23);

agitur etiam ibi de Domino, et de illis qui Ipsum colent et adorabunt; "tollere erga gentes manum et erga 2 populos signum", est adsciscere sibi omnes qui in bonis amoris et inde veris sunt; de his dicitur, quod "adferent filios tuos in sinu, et filias tuas apportabunt humero"; "filii" sunt affectiones veri, et "filiae" sunt affectiones boni (videatur supra, n. 166 3 ); et de illis dicitur quod eorum "reges erunt nutritii tui, et principes feminae lactatrices tuae"; "reges" sunt ipsa vera, "principes feminae" sunt eorum bona; per haec et illa quia homo regeneratur et quoque alitur, dicitur quod erunt "lactatrices" et "nutritii." (Quod homo per vera et per vitam secundum illa regeneretur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 23, 24, 27, 186.) Hic est sensus internus horum verborum; quis absque eo sensu intellecturus esset illa?

[5] Apud eundem,

"Dixit Jehovah, Ecce Ego expandens super" Hierosolymam, "sicut fluvium, pacem, et sicut torrentem (inundantem), gloriam gentium, ut sugatis.... . Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas, ut veniant videantque gloriam meam.... . . Annuntiabunt gloriam meam in gentibus; tunc adducent fratres vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru, .... ad montem sanctitatis meae" (66:12, 18-20);

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini in caelis et in terris; ecclesia in caelis dicitur, quia ibi etiam est ecclesia (videatur in opere De Caelo et Inferno 221-227); per "gentes et linguas" intelliguntur omnes qui in bonis amoris et inde veris: (dicitur) "adducere ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru", (et hic) "munus Jehovae" est cultus ex bono amoris, "equi et currus" sunt intellectualia et doctrinalia, nam ex his et super his fundatur cultus.

(Quod "equi et currus" illa significent, videatur in opusculo De Equo Albo 1-5.)

[6] Apud eundem,

"Fiet in die illo Radicem Jischaji, qui stans in signum populorum, gentes quaerent" (11:10);

"Radix Ischaji" est Dominus; "Stare in signum populorum", est ut videatur ab illis qui in veris sunt; "gentes qui quaerent" sunt qui in bono amoris: creditur quod per "gentes" ibi intelligantur gentes quae accessurae sunt et Dominum agniturae, ex quibus ecclesia quae Ecclesia Gentium vocatur; at non illi per "gentes" intelliguntur, sed omnes qui in amore et fide in Dominum Sunt, sive intra ecclesiam sive extra illam sint (videatur in opere De Caelo et Inferno 308, 4 318-328).

[7] Apud eundem,

"Honorabunt Te populus validus, urbs gentium potentium timebunt Te" (25:3);

apud eundem,

"Aperite portas ut ingrediatur gens justa; .... addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es" ( 5 26:2, 15);

apud eundem,

"Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate" (34:1);

apud eundem,

"Jehovah vocavi Te in justitia, .... in foedus populo, in lucem gentium" (42:6);

apud Jeremiam,

"Benedicent sibi in Eo gentes, et in Eo gloriabuntur" (4:2);

apud eundem,

"Quis non timebit Te, Rex gentium? .... et in omni regno earum non sicut Tu" (10:7);

apud Danielem,

"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caeli sicut Filius hominis; .... Huic datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent" (7:13, 14);

apud Davidem,

"Confitebuntur Tibi populi, Deus, confitebuntur Tibi populi omnes. laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terra ducturus es" ( 6 Psalm. 67:4-6 [B.A. 3, 4]);

apud eundem,

"Ut videam bonum electorum tuorum, et laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalm. 106:5 7 );

in Apocalypsi,

Afferretur gloria et honor gentium in Novam Hierosolymam (21:26 8 );

apud Esaiam,

"Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei 9 nostri, dicetur vobis; opes gentium comedetis, et in gloria earum gloriabimini" (61:6);

in Threnis,

"Spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra ejus vivemus inter gentes" (4:20).

In his locis per "gentes" intelliguntur omnes qui in amore in Dominum sunt, sive intra ecclesiam ubi Verbum est, sive extra illam sint.

[8] (b.) Quod per "gentes" in opposito sensu intelligantur illi qui in malis sunt, et abstracte ipsa mala, constare potest a sequentibus:

- Apud Jeremiam,

"Adducam super vos gentem e longinquo .... gens valida ista, gens a saeculo ista, gens cujus non cognosces linguam; .... comedet messem tuam et panem tuam, comedet filios tuos et filias tuas comedet vitem tuam et ficum tuam; desolabit urbes .... gladio" (5:15, 17);

agitur ibi de vastatione ecclesiae, et per "gentem" intelligitur malum, quod illam consummaturum; inde dicitur quod "comedet messem et panem", "filios et filias", "vitem et ficum", et "depauperabit urbes gladio"; per quae significantur omnia bona amoris et vera fidei; per "messem" status receptionis veri a bono (videatur n. 9295); per "panem", bonum amoris (in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 218); per "filios et filias", affectiones veri et boni (supra, n. 166 10 ); per "vitem", ecclesia interna, ita interna ecclesiae (in Arcanis Caelestibus, n. 1069, 5113, 6376, 9277); per "ficum", ecclesia externa, ita externa ecclesiae (n. 5113); per "urbes", doctrinae (n. 4011, 11 2449, 12 2712, 2943, 3216, 4492, 4493); per "gladium", falsum destruens (supra, n. 73, 131(b)): ex his constare potest quod per "gentem" significetur malum quod destruit ea omnia.

[9] Apud eundem,

"Ecce Ego dans coram populo hoc offendicula, ut offendant in iis patres et filii: .... ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna ex lateribus terrae; .... non miserantur, vox 13 eorum sicut mare resonat, et super equis equitant" (6:21-23);

"gens" etiam ibi pro malo, et "populi" pro falsis; "offendicula in quibus offendent patres et filii", sunt perversiones boni et veri ("patres" sunt bona, et "filii" sunt vera quae inde); "populus" dicitur "e terra septentrionis, et gens e lateribus terrae", quia "septentrio" significat falsum ex malo, et "latera terrae" significant quae extra ecclesiam, ita significant mala remota a bonis ecclesiae; "resonare sicut mare, et equitare super equis", est persuadere ex fallaciis sensuum, et per ratiocinia inde.

[10] Apud Ezechielem,

"Terra est plena judicio sanguinum, et urbs plena est Violentia; ideo adducam pessimas gentium, ut occupent domos eorum; .... rex lugebit, et princeps induetur stupore" (7:23, 24, 27);

"terra" est ecclesia; "plena judicio sanguinum", est quod sit in falsis destruentibus bona; "urbs" est doctrina; "plena violentia", est quod vim inferat bono charitatis; "pessimae gentium", sunt dira falsa ex malo; "occupare domos eorum", est mentes eorum; "rex" qui "lugebit", est verum ecclesiae; "princeps" qui "induetur stupore", est verum inserviens.

(Quod "terra" sit ecclesia, videatur n. 662, 1066, 14 1068, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643:

quod "sanguines" sint falsa destruentia bonum, n. 374, 1005, 4735, 5476, 9127:

quod "urbs" sit doctrina, n. 2268, 15 2449, 2451, 2712, 2943, 3216, 4192, 4493:

quod "violentia" sit vis inferens bono charitatis, n. 6353:

quod "domus" sint illa apud hominem quae ejus mentis sunt, n. 710, 16 2231, 2233, 17 2559, 3128, 3538, 18 4973, 5023, 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150: "rex" qui "lugebit", quod sit verum ecclesiae, videatur supra, n. 31(a).)

[11] Apud Davidem,

"Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalmuss 33:10);

"gentes" pro illis qui sunt in malis, et "populi" pro illis qui sunt in falsis; quia illi et hi significantur, ideo dicitur quod "Jehovah irritum reddet consilium gentium, et subvertet cogitationes populorum", quae sunt binae expressiones sicut unius rei, sed usque distinctae sunt in sensu interno, in quo per "gentes" aliud significatur quam per "populos."

[12] Apud Lucam,

"Tunc cadent acie gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium; tunc erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium, .... resonante mari et salo" (Lucam 21:24, 25);

agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, seu non verum quia non bonum: hoc describitur ibi per correspondentias; "cadere acie gladii" est destrui a falsis; "captivari inter omnes gentes" est occupari a malis omnis generis; "Hierosolyma" quae "erit conculcata" est ecclesia; "sol" est amor in Dominum, "luna" est fides in Ipsum, "astra" seu "stellae" sunt cognitiones boni et veri; "signa in illis" est quod peritura; "mare et salum" quae "resonabunt" sunt fallaciae et inde ratiocinia.

[13] Apud Matthaeum,

"Insurget gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt fames, pestes et terrae motus in singulis locis; .... et tradent vos in afflictionem: .... et eritis exosi omnibus gentibus propter nomen meum" (24:7, 9; Luca 21:10, 11);

haec etiam dicta sunt a Domino de ultimo tempore ecclesiae, et per quod "insurget gens contra gentem et regnum contra regnum", significatur quod dissidia erunt malorum et falsorum inter se; per "fames et pestes" significatur defectus et consumptio verorum; per "terrae motus" perversio ecclesiae; per "esse exosi omnibus gentibus", significatur esse exosi omnibus qui in malo sunt; per "nomen Domini", propter quod "exosi erunt", significantur omnia amoris et fidei, per quae Dominus colitur (videatur supra, n. 102, 135).

[14] Apud Ezechielem,

"Ecce Aschur, cedrus in Libano, .... alta facta est et multiplicati sunt rami ejus in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae.... . Sed elatum est cor ejus in altitudine sua, quare dabo eum in manum fortis gentium, .... exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum; .... unde descenderunt ex umbra ejus omnes populi terrae, et deseruerunt eum" (31:3, 5, 6, [10,] 11, 12);

haec nemo intellecturus est nisi noverit sensum spiritualem seu internum Verbi; credet quod sint merae comparationes, in quibus non aliqua significatio spiritualis, cum tamen singula ibi significant talia quae caeli et ecclesiae sunt; quare illa paucis explicabuntur: "Aschur" est rationale hominis ecclesiae quod illustratur; hoc vocatur "cedrus in Libano", quia "cedrus" significat idem cum "Aschure", in specie verum ex bono ibi; et "Libanus" est mens ubi illud, quia in Libano cedri; "rami ejus" qui "multiplicati", sunt vera inde; "aves caelorum" qui "nidificarunt in ramis ejus", sunt affectiones veri; "bestiae agri" quae "pepererunt sub ramis", sunt affectiones boni; "gentes magnae" quae "in umbra ejus habitarunt", sunt bona amoris; "cor elatum in altitudine sua", est amor sui; "dari in manum fortis gentium, ac dejici a violentis gentium", est quod mala ex illo amore destruent bona et vera; "populi terrae" qui "descenderunt ex umbra ejus et deseruerunt eum", sunt omnia vera ecclesiae: quod per "gentes" significentur bona, et in opposito sensu mala, constat inde; per "gentes" quae "habitarunt in umbra ejus", bona, et per "gentes" quae "exscindent et dejiciunt eum", mala. (Praeterea videantur quae de gentibus et earum significatione dicta et ostensa sunt in Arcanis Caelestibus, nempe quod per "gentes" in Verbo intelligantur qui in bono, et quod inde per illas significentur bona, n. 1059, 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, 6005; "coetus gentium", quod sint vera et bona, n. 4574, 7830; "gens sancta", quod sit regnum spirituale, n. 9255, 9256; cum dicitur "gens et populus", quod per "gentem" intelligantur qui in bono caelesti, et per "populum" qui in bono spirituali, n. 19 10288. Quod per "gentes", imprimis per "gentes terrae Canaanis", intelligantur mala et falsa omnis generis, n. 1059, 1205, 1868, 20 6306, 8054, 8317, 9320, 9327.)

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232