Biblija

 

Jeremias 48:29

Studija

       

29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Revelata #648

Proučite ovaj odlomak

  
/ 962  
  

648. (Vers. 18.) "Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem," significat Caelos Regni caelestis Domini, qui in Bono Amoris a Domino sunt.--Per "alium Angelum" hic significantur Caeli Regni caelestis Domini, quia visus est exire ex altari; per "altare" enim significatur cultus Domini ex amore, videatur supra (392); et per "ignem" significatur amor (468); et per "ignem super altari" significatur Amor Divinus (395); quod dicatur quod "habuerit potestatem super ignem," est quia angeli custodiunt apud se illum amorem.

  
/ 962