Biblija

 

Esaias 65:25

Studija

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Iz Swedenborgovih djela

 

Coronis #26

Proučite ovaj odlomak

  
/ 60  
  

26. "Similitudo Dei," secundum quam homo factus est, est quod possit vivere, hoc est velle, diligere et intendere, ut et cogitare, reflectere, et eligere, in omni apparentia 1 ut a se; proinde quad possit recipere illa quae amoris et illa quae sapientiae sunt a Deo, et reproducere in similitudine sicut Deus a se; nam dicit Deus,

Ecce homo fuit sicut unus e nobis sciendo bonum et malum" (Genesis 3:22);

nam homo absque facultate recipiendi et reproducendi illa quae in illum procedunt a Deo, in omni apparentia ut a se, ille non foret plus "anima vivens" quam ostrea in concha in fundo fluvii, quae se non potest hilum e loco movere; nec foret plus "imago Dei" quam sculptura hominis articulata, mobilis per manubrium et sonora per inflatum; immo ipsa mens hominis, quae eadem est cum spiritu ejus, actualiter foret ventus, aer aut aether, secundum hodiernae Ecclesiae ideam de spiritu; nam absque facultate recipiendi et reproducendii influentia a Deo prorsus ut a se, non foret ei aliquod suum ac proprium nisi imperceptibile, quod est simile proprio sculptilis inanimati. Sed plura de imagine et similitudine Dei apud hominem videantur in Memorabili in opere praecedente cujus haec est Appendix, n.48.

Bilješke:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60