Biblija

 

Hoschea 13:5

Studija

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Iz Swedenborgovih djela

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #34

Proučite ovaj odlomak

  
/ 65  
  

34. (v., ( Quod plena Unitio Divini et Humani in Ipso facta sit per Passionem crucis, quae fuit Tentationum ultima, confirmatum est in suo articulo supra; in quo ostensum est quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, et glorificaret Humanum suum, et quod passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum suum. Nunc quia Dominus per passionem crucis plene glorificavit Humanum suum, hoc est, univit illud Divino suo, et sic Humanum suum etiam fecit Divinum, sequitur quod Ipse sit Jehovah et Deus quoad utrumque: quare in Verbo multis in locis vocatur Jehovah, Deus et Sanctus Israelis Redemptor, Salvator et Formator.

[2] Ut in sequentibus his:-

"Maria dixit, Magnificat anima mea Dominum; et exultavit spiritus meus super Deo Salvatore meo" (Lucam 1:46-47).

"Angelus dixit" ad pastores,... Ecce, evangelizo vobis gaudium magnum, quod fiet omni populo; quod natus sit... hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in urbe Davidis" (Lucam 2:10-11).

"Dixerunt,... Hic est vere Salvator mundi, Christus" (Johannem 4:42).

"Ego" Jehovah Deus "adjuvo te,... et Redemptor... Sanctus Israelis" (Esaiam 41:14).

"Dixit" Jehovah "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel;... nam redemi te. ...Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator (Esaiam 43:1, 3).

"Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis:... Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester" (Esaiam 43:14-15).

"Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator ejus (...Salvator)" (Esaiam 45:11, 15).

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis" (Esaiam 48:17).

"Ut sciat 1 omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus fortis Jacobi" (Esaiam 49:26).

"Tunc veniet Zioni Redemptor" (Esaiam 59:10 [NCBSP: 20]).

Ut scias, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus, Potens Jacobi" (Esaiam 60:16).

"Jehovah Formator tuus 2 ab utero" (Esaiam 49:5).

"Jehovah, Petra mea, et Redemptor meus (Psalmus 19:15 (B.A. 14)).

"Recordati sunt quod Deus esset Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Psalmus 78:35).

"Dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero" (Esaiam 44:24 3 ).

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis" (Esaiam 47:4).

"Cum misericordia aeternitatis miserebor tui, sic dixit Redemptor tuus Jehovah" (Esaiam 54:8).

"Redemptor eorum fortis, Jehovah (Zebaoth) nomen Ipsius" (Jeremiam 50:34).

"Speret Israel in Jehovah, quia cum Jehovah misericordia,... plurima cum Ipso redemptio;... Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus" (Psalmus 130:7-8).

"Jehovah" Deus "Petra mea,... propugnaculum meum,... cornu salutis meae,... Salvator meus" (2 Samuelis 21:2, 3 [NCBSP: 22:2-3]).

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius:... Reges videbunt et subsistent... propter Jehovam, qui fidelis, Sanctum Israelis, qui elegit te" (Esaiam 49:7).

"Tantummodo inter te Deus, et praeterea non alius Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis, Salvator" (Esaiam 14:14-15 [NCBSP: 45:14-15]).

"Dixit Jehovae Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth Praeter Me non Deus" (Esaiam 44:6).

"Ego Jehovah, et praeter Me non Salvator" (Esaiam 43:11).

"Nonne Ego Jehovah? et non amplius praeter Me, et Salvator non est praeter Me" (Esaiam 45:21).

"Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non est praeter Me" (Hoscheam 13:4).

"Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me? Deus justus et Salvator non est praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini, omnes fines terrae; quia Ego Deus, et non praeterea" (Esaiam 45:21-22).

"Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esaiam 54:5).

[3] Ex his videri potest quod Divinum Domini, quod Pater vocatur, et hic Jehovah et Deus, ac Divinum Humanum, quod Filius vocatur, et hic Redemptor et Salvator, tum Formator, hoc est, Reformator et Regenerator, non duo sint sed unum; nam non solum dicitur, Jehovah Deus et Sanctus Israelis Redemptor et Salvator, sed etiam dicitur Jehovah Redemptor et Salvator; immo etiam dicitur "Jehovah Salvator et non praeter Me;" ex quibus manifeste patet quod Divinum et Humanum in Domino sint una Persona, et quod Humanum etiam Divinum sit; nam Redemptor et Salvator mundi non alius est quam Dominus quoad Divinum Humanum, quod Filius vocatur. Redemptio et salvatio enim est attributum proprium Humani Ipsius, quod vocatur meritum et justitia; nam Humanum Ipsius sustinuit tentationes et passionem crucis; ita per Humanum redemit et salvavit.

[4] Nunc quia post unitionem Humani cum Divino in Se, quae fuit sicut animae et corporis apud hominem, non amplius erant duo sed una Persona, secundum Doctrinam Christiani orbis, ideo Dominus quoad utrumque est Jehovah et Deus; quare dicitur nunc Jehovah et Sanctus Israelis, Redemptor et Salvator, nunc Jehovah Redemptor et Salvator, ut ex adductis locis videri potest: quod ibi dicatur,

"Salvator Christus" (Lucam 2:10-11; Johannem 4:42);

"Deus, et Deus Israelis, Salvator, et Redemptor" (Lucam 1:47; Esaiam 45:15 4 ; 54:5; Psalmus 78:35 5 );

"Jehovah Sanctus Israelis, Salvator, et Redemptor" (Esaiam 41:14; 43:3, 11, 14-15; 48:17; 49:7; 54:5);

"Jehovah Salvator, Redemptor, et Formator" (Esaiam 44:6 6 ; 47:4; 49:26; 54:8; 63:16; Jeremiam 50:34; 7 Psalmus 19:15 (B.A. 14); Psalmus 130:7-8; 2 Samuelis 22:2-3).

"Jehovah Deus, Redemptor et Salvator, et praeter Me non alius" (Esaiam 43:11; 44:6; 45:14-15, 21-22; Hoscheam 13:4).

Bilješke:

1. "sciat;"--sic editio princeps; sic quoque"Apocalypsis Revelata 613; pluribus in locis legitur "sciant."

2. "tuus;"--sic editio princeps; sic etiam in articulo"Apocalypsis Revelata 38; videatur autem Arcana Coelestia 2159, 2586, et alibi, ubi rectius "meus."

3. 24 pro "4"

4. 15 pro "14"

5. 35 pro "31"

6. 6 pro "4"

7. 16 pro "10"

  
/ 65  
  

Biblija

 

Lucas 2

Studija

   

1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.

2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :

3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.

4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,

5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.

6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.

7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.

8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.

9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :

11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.

13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :

14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.

16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.

17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.

18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.

22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,

23 sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :

24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.

25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.

26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.

27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,

28 et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :

29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :

30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,

31 quod parasti ante faciem omnium populorum :

32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.

33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.

34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :

35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.

37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die.

38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.

39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.

40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.

41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.

42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,

43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.

44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.

45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.

46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.

47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.

48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.

49 Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?

50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.

52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.