Biblija

 

Hoschea 13

Studija

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #278

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

278. (Vers. 7) "Et Animal primum simile leoni." - Quod significet apparentiam in ultimis quoad potentiam et effectum Divini Veri procedentis a Domino, constat ex significatione "leonis", quod sit Divinum Verum procedens a Domino quoad potentiam et effectum (de qua sequitur); quod sit apparentia in ultimis, est quia cherubi visi sunt sicut Animalia, et primum hoc simile leoni; in ultimis dicitur, quia apparentia illa erat coram Johanne cum in spiritu erat, et is vidit omnia in ultimis, ubi Divina caelestia et spiritualia repraesentantur vario modo, nunc per hortos et paradisos, nunc per palatia et templa, nunc per fluvios et aquas, nunc per animalia varii generis, ut per leones, camelos, equos, boves, juvencos, oves, agnos, columbas, aquilas, et per plura. Similia visa sunt prophetis per quos Verbum conscriptum est, ob causam ut Verbum in suis ultimis, , quae sunt quae continentur in sensu litterae ejus, ex talibus quae sunt in mundo, quae repraesentationes et correspondentiae caelestium et spiritualium essent, consisteret, et sic serviret sensui spirituali pro basi et fundamento. Ob illam causam etiam cherubi (per quos significatur custodia et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi quam a bono amoris et charitatis) visi sunt Johanni, et quoque Ezechieli, quoad facies ut Animalia.

(b.) Quoniam Dominus est qui custodit et providet, et hoc per Divinum Verum et per Divinum Bonum, ita per Divinam suam sapientiam et intelligentiam, ideo visa sunt quatuor Animalia, quae erant similia leoni, vitulo, homini, et aquilae; sic enim per leonem repraesentatum est Divinum Verum quoad potentiam, per vitulum Divinum Bonum quoad tutelam, per hominem Divina sapientia, et per aquilam Divina intelligentia: Divina Domini providentia quoad custodiam caelorum superiorum, ne adeantur nisi a bono amoris et charitatis, includit illa quatuor.

[2] Quod "leo" significet Divinum Verum procedens a Domino quoad potentiam, constat a locis in Verbo ubi nominatur, ut ex sequentibus:

- Apud Mosen,

"Catulus leonis Jehudah; a praeda ascendisti, fili mi; curvavit se, cubuit.... sicut leo Vetus; quis excitabit eum?" (Genesis 49:9);

per "Jehudam" hic significatur caeleste regnum Domini, ubi omnes sunt in potentia a Domino per Divinum Verum; potentia illa intelligitur per "catulum leonis" et per "veterem leonem"; per "praedam" ex qua ascendit, significatur dissipatio falsorum et malorum; per "curvare se" significatur in potentiam se mittere; per "cubare" significatur quod in securo sit ab omni falso et malo, quare dicitur, "Quis excitabit eum?" (Quod per "Jehudam "in verbo significetur regnum caeleste Domini, videatur n. 3654, 3881, 5603, 5782, 6363:

quod per "praedam", ubi de illo regno ac de Domino, significetur dissipatio falsorum et malorum, ac ereptio et liberatio ab inferno, n. 6368, 6442; quod per "curvare se", cum de leone, significetur mittere se in potentiam, n. 6369; quod per "cubare" significetur status securitatis et tranquillitatis, n. 3696.)

[3] Apud eundem,

"Hoc tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit Deus? En populus sicut vetus leo surgit, et sicut leo juvenis effert se; non requiescet donec comederit rapinam" (Numeri 23:23, 24);

et apud eundem,

"Incurvat se, cubat.... sicut leo Vetus, quis excitabit eum? Benedicentes tibi benedictus, maledicentes tibi maledictus" (Numeri 24:9);

hic de "Jacobo et Israele", per quos significatur regnum spirituale Domini; potentia illorum describitur per "leonem veterem" et "juvenem", qui surgit, effert se, et incurvat se; dissipatio falsorum et malorum significatur per "comedere rapinam"; et status securitatis et tranquillitatis per "cubare, quis excitabit eum?" (Quod per "Jacobum et Israelem" in Verbo intelligatur regnum spirituale Domini, videatur n. 4286, 4570, 5973, 1 6426, 8805, 9340. Quid regnum caeleste Domini, et quid regnum spirituale Ipsius, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28.) Quod "incurvare se" sit in potentiam se mittere, quod "praeda" et "rapina" sit dissipatio falsorum et malorum, et quod "cubare" sit status securitatis et tranquillitatis, cum illa de leone, videatur mox supra.

[4] Apud Nahum,

"Ubi est habitaculum leonum, et pascuum leonum juvenum? ubi ambulavit leo, vetus leo, catulus leonis, nec terrens?" (2:12 [B.A. 11);)

per "leones" etiam hic significantur qui in potentia sunt per Divinum Verum; per "habitaculum" eorum significatur ubi tales in ecclesia; per "pascuum" eorum significantur cognitiones veri et boni; per "ambulavit nec terrens" significatur status securitatis eorum a falsis et malis.

[5] Apud Micham,

"Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut guttae super herba, .... sicut leo inter bestias silvae, sicut leo juvenis inter greges ovium, qui si transiverit, conculcabit et disperget, ut non eripiens; exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui exscindentur" ([B.A. 7-9]);

per "reliquias Jacobi" significantur vera et bona ecclesiae; per "rorem a Jehovah" significatur verum spirituale; per "guttam super herba", verum naturale; per "leonem inter bestias silvae" et per "leonem juvenem inter greges ovium", ac per "conculcare et dispergere ut non eripiens", significatur potentia super mala et falsa; quia haec significantur, ideo dicitur, "Exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui exscindentur", per "hostes" enim significantur mala, et per "inimicos" falsa (videatur n. 2851, 8289, 9314, 10481).

[6] Apud Esaiam,

"Dixit Dominus, Abi constitue speculatorem, qui spectet et nuntiet: et vidit currum, par equitum, currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem:.... clamavit leo super specula; Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus;.... cecidit, cecidit, Babel" (21:6-9);

agitur ibi de adventu Domini, et de nova ecclesia tunc; per "leonem super specula", significatur custodia et providentia Domini; quare dicitur, "Ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus"; per "currum" et per "par equitum", significatur doctrina veri ex Verbo; et per "auscultare auscultationem" vita secundum illam.

(Quod "currus" significet doctrinam veri, videatur n. 2761, 2762, 5321, 8029, 8215; quod "eques" significet Verbum quoad intellectum, n. 2761, 6401, 6534, 7024, 8146, 8148.)

[7] Apud eundem,

"Quemadmodum rugit leo et juvenis leo super rapina sua, 2 cum occurrit contra illum plenitudo pastorum, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis et super colle ejus" (31:4);

hic Jehovah comparatur "leoni rugienti", quia per "leonem" significatur potentia educendi ab inferno seu a malis, et per "rugire" defensio contra mala et falsa; quare dicitur, "Sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis et super colle ejus"; "mons Zionis et collis ejus" est ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis; "rapina" super qua rugit leo et juvenis leo, significat liberationem a malis quae ab inferno.

[8] Simile per "rugire", cum de leone, significatur apud Hoscheam,

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, .... post Jehovam ibunt, sicut leo rugit" (11 [9,] 10):

apud Amos,

"Leo rugiit, quis non timeat? Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet?" (3:8):

in Apocalypsi,

"Angelus clamavit voce magna, et sicut leo 3 rugit" (10:3):

et apud Davidem,

"Leones rugientes ad praedam, et ad quaerendum a Deo cibum suum; oritur sol, colliguntur, et in habitaculis suis recubant" (Psalmuss 104:21, 22);

describitur per haec apud Davidem status angelorum caeli, quando non in statu intensi amoris et inde sapientiae sunt, et quando in illo redeunt; prior status describitur per "Leones rugientes ad praedam et ad quaerendum a Deo cibum"; posterior status per "Oritur sol, colliguntur, et in habitaculis suis recubant"; per "leones" intelliguntur angeli caeli, per "rugire" desiderium, per "praedam" et "cibum" bonum quod est amoris et verum quod est sapientiae, per "oriri solem" Dominus quoad amorem et inde sapientiam, per "colligi" redire in statum caelestem, et per "recubare in habitaculis suis" status tranquillitatis et pacis. (De binis illis statibus angelorum caeli, videatur in opere De Caelo et Inferno 154-161.)

[9] Quia Jehovah comparatur leoni ex Divino Vero quoad potentiam, ideo Dominus vocatur "Leo" in Apocalypsi,

"Ecce vicit Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis" (5:5):

et quia omnis potentia est ex Domino per Divinum Verum, ideo hoc quoque significatur per "leonem", ut apud Mosen,

"Gadi dixit, Benedictus qui latitudinem dedit Gadi; sicut leo habitat, rapit brachium, etiam verticem" (Deuteronomius 33:20);

per "Gadem" significatur in supremo sensu omnipotentia, et inde in sensu repraesentativo potentia quae est veri (videatur 3934, 3935); inde dicitur, "Benedictus qui latitudinem dedit Gadi", per "latitudinem" enim significatur verum (n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, 10179; quod omnis potentia sit ex Divino Vero, videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo De Potentia Angelorum Caeli, n. 228-233).

[10] Quoniam per "leonem" significatur potentia, ideo in lamentatione Davidis super Saule et Jonathane, dicitur,

"Saul et Jonathan amabiles prae aquilis veloces fuerunt, prae leonibus validi" (2 Samuelis 1:23);

per "Saulem" ibi ut regem et per "Jonathanem" ut filium regis intelligitur verum tutans ecclesiam, nam agitur ibi de doctrina veri et boni, inscripsit enim lamentationem illam "Ad docendum filios Jehudae arcum" (vers. 18 ibi); per "arcum" significatur illa doctrina (videatur n. 2686, 2709, 6422 4 ).

[11] Quoniam per reges Jehudae et Israelis repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum, et per thronum repraesentabatur judicium quod fit ex Divino Vero, ac per leones repraesentabatur potentia, custodia et tutela contra falsa et mala, ideo juxta duas manus throni a Salamone aedificati erant duo leones, et duodecim leones super sex gradibus hinc inde ( 5 1 Reg. 10:18-20). Ex his constare potest quid per "leones", cum de Domino, caelo et ecclesia agitur in Verbo, significatur. Per "leones" etiam in Verbo significatur potentia falsi ex malo, per quod destruitur et vastatur ecclesia:

- Ut apud Jeremiam,

"Contra 6 eum rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam, redigunt terram in vastitatem" (2:25):

et apud Esaiam,

Gens "cujus tela acuta, et omnes arcus ejus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur;.... rugitus illi sicut leonis, rugit sicut leo juvenis, et fremit et apprehendit praedam" (5:28, 29).

Praeter multis aliis in locis (Ut Esaias 11:6; 35:9; Jeremias 4:7; 5:6; 7 12:8; cap. 50:17; 51:38; Ezechiel 19:3, 5, 6; Hoschea 13:7, 8; Joel 1:6, 7; Psalmuss 17:12; Psalmuss 22:14 [B.A. 13); Psalmuss 57:5 [B.A. 4); Psalm. 58:7 8 [B.A. 6); Psalmuss 91:13).

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #10481

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

10481. ‘Ad annihilationem insurgentibus illorum’: quod significet absque omni potentia resistendi malis [et falsis] quae ab inferno, constat ex significatione ‘annihilationis’ quod sit absque omni potentia resistendi malis et falsis, hoc enim in spirituali mundo est nihil posse; et ex significatione ‘insurgentium’ seu hostium, quod sint mala et inde falsa, nam haec sunt hostes qui insurgunt in sensu spirituali; quare etiam illa per ‘hostes’ et ‘insurgentes’ in Verbo significantur, n. 2851, 8289, 9255, 9314, ut apud Davidem,

Jehovah, quantum multiplicati sunt hostes mei! multi insurgentes contra me, dicentes de anima mea, Non salus illi in Deo, Ps. iii [2, ] 3 [KJV 1, 2]:

apud eundem,

Mirabilem fac misericordiam Tuam, Salvator confidentium ab insurgentibus contra me, per dextram Tuam: custodi me pro impiis qui vastant me, hostibus meis qui contra animam meam circumdant me, Ps. 17:7-9:

apud eundem,

Ne tradas me in desiderium hostium meorum, quia surrexerunt contra me testes mendacii, et qui efflat violentiam; ne crederem videre bonum in terra vitae, Ps. 27:12, 13:

apud eundem,

Deus, praecipe salutes Jacobi; per Te hostes nostros feriemus, in nomine Tuo conculcabimus insurgentes contra nos, Ps. 44:5, 6 [KJV Ps. 44:4, 5]:

apud eundem,

Alieni surrexerunt contra me, et violenti quaesiverunt animam meam; non posuerunt Deum ante se; Dominus inter sustentantes animam meam, Ps. 54:5, 6 [KJV Ps. 54:3, 4]:

apud eundem,

Libera me ab hostibus meis, Deus mi, ab insurgentibus contra me exalta me; libera me ab operatoribus iniquitatis; ecce insidiantur animae meae, Ps. 59:2-4 [KJV Ps. 59:1-3];

in his et pluribus aliis locis per ‘hostes’ et ‘insurgentes’ significantur mala et falsa quae ab inferno; dicuntur ‘insurgentes’ quia mala et falsa insurgunt contra bona et vera, non autem vicissim.

[2] Quod illis 1 qui in externis separatis ab interno nihil potentiae sit resistendi malis et falsis quae ab inferno, est quia omnis potentia resistendi illis est a Divino, quare illis qui separati sunt ab interno, qui etiam separati sunt a Divino, nulla potentia est; inde feruntur a malis et falsis, quocumque aufert illos infernum, sicut floccus 2 aut palea a vento, ut manifeste patet a malis qui e mundo in alteram vitam veniunt; hoc quoque repraesentatum 3 est per illam gentem, quod hostes suos vicerint, quamdiu 4 manserunt in cultu qui 5 illis mandatus erat 6 , at 7 quod toties victi fuerint, cum a cultu illo recesserunt, ita quoties in malo fuerunt, secundum haec apud Moschen, Si statuta Mea reprobaveritis, persequetur suos sonus folii impulsi, et fugietis 8 fugam gladii, et cadetis 9 sine persequente; impingent vir in fratre suo quasi coram gladio, cum non persequens, Lev. 26:15, 36, 37: et alibi, Persequetur unus mille, et duo myriadem, quia Petra eorum vendidit eos, et Jehovah conclusit illos, Deut. 32:30.

Ex his patet quid significatur esse ‘ad annihilationem insurgentibus’.

Bilješke:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. fuit

4. quoties

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. est

7. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. fugient

9. cadent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.