Biblija

 

Genesis 9:11

Studija

       

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1007

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1007. ‘E manu hominis’ quod sit ab omni ejus voluntario, et ‘e manu viri fratris’ quod sit ab omni ejus intellectuali, constat a significatione ‘hominis’, nam essentiale et vita hominis est ejus voluntas, sed qualis voluntas talis homo; et a significatione ‘viri fratris’, intellectuale apud hominem vocatur ‘vir frater’, quod ostensum prius n. 367; sive intellectuale verum sit, sive intellectuale spurium, sive intellectuale falsum, usque vocatur ‘vir frater’, intellectus 1 enim vocatur ‘vir’, n. 158, 265, et ‘frater’ voluntatis, n. 367. Homo et vir frater hic dicitur, ac ita vocatur spurcum voluntarium et spurcum intellectuale, ex causa quia hic de profanatione agitur, cujus mentio et inde repraesentatio non toleratur in caelo sed ilico respuitur, ideo hic tam mites voces, tum quoque verborum hujus versus ambiguus quasi sensus, ut ne vel sciatur in caelo quod talia hic contineantur.

Bilješke:

1. From next line frater voluntatis it seems that intellectus here is genitive.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.