Biblija

 

Genesis 4:5

Studija

       

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #429

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

429. Quod per ‘virum’ significetur fides, constat a versu primo hujus capitis, quod dixerit Havah, cum pepererat Cain, ‘acquisivi virum Jehovam’, quo fidei doctrina intellecta, et vocata ‘vir Jehovah’; constat etiam ab iis quae prius ostensa sunt de ‘viro’, quod significet intellectum, qui est fidei. Quod etiam exstinxerit charitatem, quae vocatur ‘parvulus’ seu puerulus, inde constat; nam qui negat seu negat fidem, simul etiam negat et negat charitatem per fidem nascentem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.