Biblija

 

Genesis 44:20

Studija

       

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

Biblija

 

Genesis 42:21

Studija

       

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2951

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2951. ‘Et locutus ad Ephronem’: quod significet influxum apud illos qui recipere possent, constat a significatione ‘loqui’ quod sit cogitare, n. 2271, 2287, tum quoque velle, n. 2626, ita influere: quia influxus fit inde; et a repraesentatione ‘Ephronis’ quod sint illi apud quos verum et bonum fidei recipi posset, de qua n. 2933.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.