Arcana Coelestia #3291
3291. ‘Et ivit ad interrogandum Jehovam’: quod significet statum communicationis, constat ex significatione ‘interrogare’ 1 quod sit communicari cum dicitur de Domino; Jehovah enim erat in Ipso 2 Qui interrogabatur; in sensu tamen historico communicatio illa 3 exprimitur per ‘orare’, 4 n. 3285, et status 5 communicationis per ‘interrogare’.
Bilješke:
1. The Manuscript has ubi dicitur de Domino, quod sit communicari
2. The Manuscript has et Jehovah fuit omne quod Divinum in Domino, hoc non potuit interrogari sed percipere
3. The Manuscript has significatur
4. The Manuscript inserts ut supra.
5. The Manuscript has ejus