Biblija

 

Genesis 21:14

Studija

       

14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2622

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2622. ‘Sarah Abrahamo’: quod significet ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, constat ex repraesentatione ‘Sarae’ quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172 1 , 2173, 2198, 2507, et ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum caeleste, seu Divinum Bonum, de qua n. 1989, 2011, 2172, 2198, 2501: de unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, videantur quae supra n. 2618 dicta sunt.

Bilješke:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2198

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2198. ‘Abraham et Sarah senes’: quod significet humanum apud Dominum quod exueretur, constat ex repraesentatione ‘Abrahami et Sarae’, tum a significatione ‘senum seu senectutis’; ‘Abraham’ hic repraesentat Dominum quoad bonum rationale, et ‘Sarah’ repraesentat Dominum quoad verum rationale, ut passim supra in hoc capite dictum; ita uterque repraesentat hic humanum apud Dominum, ex causa, ut dictum supra, quod nunc Jehovah adesset et locutus cum Abrahamo, et Jehovah erat ipsum Divinum Domini, et non separatum ab Ipso, tametsi ut separatum in repraesentativis historicis sistitur; per historica 1 non repraesentari aliter potest. Quod autem dicatur quod ‘Abraham et Sarah senes essent’ significat quod humanum illud exueretur; senectus non aliud involvit quam ultimum tempus; in Verbo passim memoratur senectus, tum etiam quod mortui sint, sed in sensu interno nusquam aliqua senectus nec mors qualis est corporis, percipitur, sed aliud quod ex serie rerum constat, nam quid senium et quid mors, ignorant in altera vita; quid hic, constat, ut dictum, ex serie, nempe quod Dominus exueret humanum.

Bilješke:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.