Biblija

 

Genesis 21:12

Studija

       

12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2671

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2671. Agitur a versu hoc 13 ad 21, in genere de regno spirituali Domini, et in specie de illis qui fiunt spirituales, et hoc, ordine a primo statu eorum reformationis ad ultimum: vers. 14, De statu eorum ante reformationem, quod erraticus in doctrinalibus fidei: vers. 15, quod redigantur usque ad ignorantiam, quod 1 nihil veri sciant: vers. 16, quod dolor iis inde; vers. 17, et quod tunc solatium et auxilium a Domino: vers. 18, et illustratio: vers. 19, ac instructio ex Verbo: vers. 20, quod usque status eorum post reformationem, respective ad caelestes, sit obscurus: vers. 21, at quod iis lux a Divino Humano Domini in eorum affectione scientiarum et apparentium veritatum.

Bilješke:

1. The Manuscript has ut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.