Biblija

 

Genesis 21:12

Studija

       

12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2670

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2670. Quod ‘quia semen tuum ille’ significet quod ex Divino Humano Domini illis quoque salus, constare potest ab illis quae supra n. 2666 dicta sunt: quod ‘semen’ sit fides sed charitatis, videatur n. 255, 880, 1025, 1447, 1610, 1 1940.

Bilješke:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #255

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

255. Quod per ‘semen mulieris’ intelligatur fides in Dominum, constat ex significatione ‘mulieris’ quae est Ecclesia; ejus semen non aliud est quam fides; ex fide in Dominum est, et dicitur, Ecclesia. Apud Malachiam appellatur fides ‘semen Dei’, Jehovah testificatus est inter te, et inter uxorem adolescentiarum tuarum, ... et non unus fecit, et residuum, spiritus ei? et quid unus quaerens semen Dei? sed observate in spiritu vestro, ne contra uxorem adolescentiarum tuarum perfide agat, 2:14, 15;

ubi ‘uxor adolescentiarum’ est Ecclesia Antiqua et Antiquissima, de cujus semine aut fide agitur:

apud Esaiam,

Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum [Meum] super semen tuum, et benedictionem Meam super prognatos a te, 44:3;

ubi etiam de Ecclesia: in Apocalypsi, Iratus draco contra mulierem, abivitque ut faceret bellum cum reliquis seminis illius, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi, 12:17:

et apud Davidem,

Pepigi foedus Electo Meo, juravi Davidi servo Meo; usque in aeternum stabiliam semen tuum, ... et ponam in perpetuum semen Ipsius, et solium Ipsius sicut dies caelorum; ... semen Ipsius in aeternum erit, et solium Ipsius sicut sol coram Me, Ps. 89:4, 5, 30, 37 [KJV 3, 4, 29, 36];

ubi per ‘Davidem’ intelligitur Dominus; per ‘solium’ Ipsius regnum; per ‘solem’ amor; per ‘semen’ fides.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.