Arcana Coelestia #121
121. Qualis est ordo caelestis, aut quomodo procedant illa quae sunt vitae, a fluviis his constare potest: nempe, a Domino, Qui est Oriens, ab Ipso sapientia, per sapientiam intelligentia, per intelligentiam ratio, sic per rationem vivificantur scientifica, quae sunt memoriae: hic est ordo vitae; tales sunt caelestes homines: quare cum seniores Israelis repraesentarent caelestes homines, dicti sunt ‘sapientes, intelligentes, et scientes’, Deut. 1:13, 15;
similiter Bezaleel qui construxit arcam, de quo dicitur, Quod impletus spiritu Dei, in sapientia, in intelligentia, et in scientia, et in omni opere, Exod. 31:3; 35:31; 36:1, 2.